Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 83


[EPISTOLA A MARCANTONIO MOROSINI]
Marcus Antonius Sabellicus magnifico et praestanti viro Marco
Antonio Mauroceno, patritio veneto, equiti splendidissimo salutem.
Fuerunt ad hunc diem non pauci, Maurocene vir clarissime, qui
te celebri doctorum hominum coetu circulisque frequentioribus,
quibus, si quando per ocium datur opportune admodum insereris,
saepius praedicantem audivere, post duo praeclara naturae munera,
quod et homo et quod proximum illi est in libera esses civitate
natus, nihil maius te habere, quo nomine Deo optimo maximo gratulari
oporteat, quam quod hac potissimum tempestate nasci contigerit,
qua paucorum hominum industria romanam linguam quae
diu incolta ac pene extincta in tenebris iacuit, ab omni sorde diraque
barbarie servatam videres. Mirarique proinde te ac vehementer
probare recentiorum hominum ingenia, quae si non ea sint, ut
cum veteribus illis quae eruditissimo olim saeculo floruerunt merito
conferri possint, at certe immodicis ob id laudibus efferenda,
quod romanum decus vetusto vindicare servitio sint adorta; rem
multis aetatibus aut hominum ignavia neglectam aut desperatione
minime tentatam.
Haec quum ad me perplures detulissent, visus sum animi nihil
inepte facere, si nostram hanc de latinae linguae reparatione
veluti μελέτην quandam, και αυτήν ταυτάτην, tibi viro clarissimo
cognoscendam traderem, ut quando praesens studiorum successus
ita tibi cordi esset et hac brevi lucubratione cognosceres quid
eorum cuique per quos tam inepte loqui desinimus deberi oporteat.
Cui sermoni ut aliquanto maior inesset auctoritas, omnem de re
ipsa disputationem Benedicto Prunulo liniacensi et Baptistae Guarini
filio, viris, ut plane nosti, multa auctoritate et eruditione, dedimus:
interim si qua visa fuerint aut nimis indulgenter recepta aut
verecundius accusata, illorum moribus ascribito; uterque enim,
quod credo te non ignorare, probo sane est mitique ingenio magisque
ad defendendum quam accusandum comparato; quippe qui

Torna all'inizio