fugias, ut bonorum tramitem iuste teneas. Noli me velut hominem, 
imperator, contempnere; Deum in nobis venerare, qui 
per nos tibi loquitur. Ait enim ipse:  Qui vos spernit, me spernit . 
Noli oblivisci, quia  infirmas mundi elegit  animas,  ut confundat  
 fortia . Elegit Petrum piscatorem, per quem sprevit Neronem 
imperatorem. Nam cum ipse sit magnus in magnis, mirabilia 
tamen operatur in minimis. Nulla potentia, nulla  sapientia , 
nullum domicilium, nullum profugium  contra Dominum , qui 
 brachia Pharaonis regis Egipti confregit  et velut irsutam pecudem 
Nabuchodonosor pascere fecit. 
Hec, domne mi fili Henrice, victoriosissime princeps, non 
contra te, sed propter te loquens invito, ammoneo, arguo, increpo, 
obsecro, ut debeo, ut hec in memoria teneas, opere 
compleas. Hoc enim cum sectaberis, obtinebis Daviticum 
clementer imperium et Salomonis sapientissimum et pacificum 
regnum eruntque tecum angeli Dei et quecumque iuste poposceris, 
impetrabis. Plura scriberem, sed affectio in te animi mei 
non est verbis extimanda, sed sincera fide contemplanda. 
Quapropter licet hec sint brevia, sana tamen mente tritura, 
ut per pauca, que suscipis, plurima in protentam proventionem 
suscipias et terrenum regnum tibi rerum [dispensator] stabiliat 
et perpetuum tribuat. 
8
  |  
  |