Frederici dira contagione nequitia et in traducem
generationis suae materiam sceleris originale
traduxerat, et exquisitae malitiae incentivum.
Pereunt aquilae pulli, et eorum pullulatio,
locusque confidentiae perenniter desolatur.
Radix non generat ulterius Frederici, nec serpens
ulterius sibilat, nec absorbet suae commentationis
effectum, nec vitiosa cupidus frendet amplius
detentione possessor. Arbor hujusmodi non
facit plus surculos, neque floret, nec fructus producit
ulterius valituros. Ruit irreparabiliter domus,
et machina toto convellitur, ejusque successio
suae perennis desolationis incommoda perenniter
deplorabit.
Cap. XVII
Karolus, Romae quoque senator lectus, multa praeclara
facinora in improbos perpetrat, et rebelles
omnes sibi subjicendo curat.
Post consummationem multi laboris et utilis,
post devictos et triumphatos ecclesiae inimicos,
ascita regis prosperitas apud Neapolim sedentis
in suae solio majestatis fulgoribus undique victoriae
glorioso, ipsius fidelitatis devotione totum
jam relucente per regnum, novis victoriis, novis
ac gratis successionibus est adaucta. Urbis enim
statim recuperat sine grandi fatigatione senatum,
et in senatorem victoriosus assumtus, senatoriae
titulum ceteris suarum dignitatum inscriptionibus
aggregat et conscribit. Verum inter alia aequitatis
opera, hoc suis principio temporibus actum fuit:
quod cum inibi adeo latronum audacia pullulasset,
adeo manus invalescerent denuo praesumtrices,
quod et romipetas, et quoslibet etiam viatores
audendi taliter nequiret sibi praesumpta licentia
latronica securitas depraedaret, et dormientium
quieta silentia, qui, exercitiis fatigati
diurnis, somno jam coeperant sepulti quiescere,
avida eorum anxietas perturbaret, et non solum
confringere ostiorum repagula nocturno tempore
molirentur, sed tectorum ad interiora domus aditum
intentarent, latrunculos hujusmodi provida
regis justitia, quam rectitudinis manus tunc in
statera librae gestabat appensam, sic compescere
studuit, sicque poena media castigare, quod
plusquam ducenta frusta funium suspensorum
in superiori ligno patibuli anni revoluto circulo
sunt comperta. Sic ubi res taliter agitur, et felicitati
regiae totus orbis applaudit; nonnulli
barones de Calabria, quorum rebellionis error
obduxerat, cum jam non possent fidelium de contrada
validae instantiae repugnare, nec squamas
vellent ab oculis abjicere coecitatis, nec ad regiae
lucem fidei de sui erroris nubilo redire, curarent
apud quoddam castrum in Apulia, quod Gallipolis
dicitur, ea intentione praemoniti, ut, quando
vellent, valerent in Romaniam, cujus montes
castrum illud respicit, convolare, pro suarum
personarum tutamine se receptant; quos demum
|
|