| Galicianus respondit ei et dixit: " Ego veni ad te ut
 audirem et viderem si est verum quod de te dicitur quia tu es
 sapientior homo qui sit in toto mundo et scis unam artem
 que facit unam avem capere aliam. Et ego volo esse tuus discipulus. "
 Cui rex Dancus dixit: " Venite cras mecum, et videbitis
 quid faciunt aves mee. "
 Alia die ivit in campum secum, et quando vidit volare
 aves, placuit ei et dixit: " Bene est verum quod audivi " ,
 et cepit multum obedire ei. Mane vero Dancus interogavit
 Galicianum quid placebat ei.
 Cui dixit Galicianus: " Volo remittere omnes meos homines
 qui mecum sunt, et remanebo pro tuo discipulo. "
 Cui rex Dancus respondit: " Ego non sum dignus ut tu
 sis meus discipulus, verumtamen si tu multum affectas artem
 istam scire, si tu habes filium, mitte ipsum ad me, et ego
 amore tuo docebo eum omnia que scio et que invenire potero. "
 Cui dixit Galicianus: " Multum mihi placet id quod
 dicis. "
 Et accepta ab eo licentia, rediit ad patriam suam, et
 fecit ad se venire Anarem filium suum et dixit ei:
 " Vis tu, fili, ire ad adiscendum artem falconum? "
 Et respondit: " Volo, pater. "
 Et misit eum ad curiam Danci regis. Rex vero Dancus
 honorifice eum recepit et eum docuit de arte falconum, sparaveriorum
 et astorum. Ille vero tam supertilis ingenii fuit
 quod in uno anno didicit omnia quecumque rex Dancus de
 ipsa arte sciebat.
 | 
 |