suis de se habenda delegavit. Sicque exercitum, omnibus pro exhibito sibi servitio gratias
agendo, solvens, ipse apud Bicarum a labore pausatum secessit.
XII. - Ea tempestate quidam saracenus, Bechus nomine, Castrum- novum possidens,
illic morabatur. Erat autem idem vir magnae superfluitatis et arrogantiae, unde et ipsos suos
fideles levitate sua, interdum diversis contumeliis afficiens, sibi infideliores reddebat. Hic
quadam die cuidam molendinario suo iratus, ante se invitans, verberibus deturpavit. Porro
ille se adeo grave ferre dissimulans, in vindictam tantae dehonestationis animum intendens,
secum tacitus aiebat, quibus artibus, vel damno rerum suarum, vel certe laesione corporis
vicissitudinem recompensaret. Unde accidit ut, quodam vespere, de subjacentibus complices
sibi alligans, petram quandam, quae omni castro supereminebat et dominabatur, irrumpens,
pervaserit; legatumque apud Bicarum comiti mittens, in sua fidelitate se ita egisse et ut sibi
succurrere acceleret, mandat. Hoc nuntio comes accepto, plurimum exhilaratus, cum quantis
habere poterat, citissimus illorsum intendit. Porro Bechus, molendinarium blanditiis et promissionibus
allicens, ut ab incoepto resipiscat, sibi reconciliare satagit; dum minus praevalet,
frustra oppugnare nitebatur.
Comes vero adventans proprius accedit, molendinarium amplissimis promissionibus in sui
fidelitate arrigit. Ille, cum nulla ex parte aditus ad se accendendi nostris pateret, fune ab alto
dimissa, quosdam nostrorum ad se pertrahit. Bechus itaque, videns nostros a molendinario
ad petram susceptos, spe retinendi castri amissa, territus, castro spreto, omnia, quae poterat,
asportans, aufugit. Cives, cum comite pacem facientes, infra castrum recipiunt.
Comes vero, sic castro potitus, pro velle suo muniens, ordinat; molendinarium, ut caeteris
ad similes artes exequendas exemplum tribuat, pluribus benefactis, libertate etiam concessa,
remunerat.
XIII. - Eodem anno graecus quidam sub nomine Michaëlis, imperatoris Constantinopolitani,
ad ducem in Apuliam venit, auxilium expetens ad palatium recuperandum, a quo,
ut dicebat, fraude suorum, in die sancto Parasceve dejectus fuerat monachusque violenter
fieri compulsus, hoc solo crimine objecto, quod filiam ducis filio suo nuptui acceperat. Ipse
quoque filius, ne spes aliqua recuperandi palatii vel deductae uxoris procreandae propaginis
reservaretur, turpiter eunuchizatus, usque ad exitum vitae exilio relegatus est: alio in loco
expulsi in palatio subrogato, quem nec aliqua vel extrema antiquorum imperatorum linea ad
id haereditatis jure gentium invitaverat. Timebant denique Graeci, ne si ex nostrae gentis
uxore haeredes procreati in palatio subcrescerent, occasio liberius illuc accedendi nostrae
genti daretur; et gens, deliciis at voluptatibus, potiusquam belli studiis ex more dedita, nostrorum
strenuitate subjugata conculcaretur. Ipsam ducis filiam reclusam diligenti custodia
|
1
5
10
15
20
25
30
|