Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 149


PARTICULA XIX.
1. De rege Antiocho Epiphane, fratre Seleuci, in principio Machabeorum.
Epiphanes frater Seleuci surgit et est rex etc.
PARTICULA XX.
Incipit novum testamentum.
Set primum de genealogia sancte Marie etc.
Anna et Esmeria etc.
PARTICULA XXI.
1. De prelio inter Cesarem et Pompeium facto in Thessalia per Emathios campos usque ad
Christi nativitatem tempore Octaviani primi imperatoris Romanorum.

Anno ab Urbe condita 710. etc.
P. 149 v. 3 post etc haec tempore Ionathae Machabaei addit A:]
Cronica incidentia de Sicambris, qui et Germani et Franci postea dicti sunt.
Tempore quo Reni patriam tenuere Sicambri,
Edifficant urbem, qua pulcrior effluit amnis,
Et quasi Troiana menia pulcra parant;
Nam fluit in Renum currens ibi flumen amenum,
Troiano fluvio similis, nomenque dederunt
Dicendum Sanctis, sicut non ante fuit.
Hec ubi cuncta simul fluviorum litora turgent,
Troiano similem princeps sibi construit urbem
Constituitque lares nobilitate pares.
Hanc urbem Sanctis rex Atila perdere sanxit.
Nomen ibi Sanctis tunc urbe cadente remansit,
Sicut adhuc plane nomina vulgus habet.
P. 149 v. 11 post etc addit A post Caesaris historiam:]
De Francis quomodo rebellant Romanis.
Cesare defuncto, rota Francorum variatur.
Cum foret Augustus tunc cesar in Urbe levatus,
Orrida Germanis iussa minasque parit.
Mandat enim Francis, solvantur ut inde tributa,
Quos neque legatus neque litera more salutat,
Set nimis arguta lege petenda putat.
Scripta legunt cleri; cesar fiscalia querit;
Francus servus erit, nisi se velit ipse tueri.
Qui legata gerit, nuncius ense perit.
Iam decus et meritum simul amisisse putatur,
Iura sue patrie nisi iam gladio tueatur:
Nuncius Egidius perdidit ense caput.
Nunc opus est Franco sic consilio moderari,
Si qua contigerit Romano marte gravari,
Possit ut armari viribus arte pari.
Alto consilio statuunt sibi concito regem,
Sub quo communi censentur vivere lege:
Sede Maguntina rex sua regna reget.
Ante particulam XI. vel XV. haec praebent B. C. D:]
Prohemium actoris, continuantis istoriarum diversitates.
Post opera Domini nostri Iesu Christi et post ascensionem eius in celum, sive etiam
post adventum Spiritus sancti, necnon post apostolorum predicationem, de quibus iusta parvitatis

Torna all'inizio