: Passio ss. XII Syrorum (BHL 1620, 1622, 6955)

Pag 201


te sua. Cum autem audisset talia loquentes, dixit ad eos: «Forsitan
uos discipuli illius estis, qui in Iudea cecos illuminauit, leprosos
mundauit, et mortuos suscitauit, et pedibus super mare ambulauit,
quod de eo talia audiuimus?». Cui famulus Dei Britius dixit:
« Ipsius serui sumus, quem tu nominasti». Cui Pissentius
cecus dixit: «Et si ipsius serui estis, scitis de arte et medicina ipsius,
ut aperiantur oculi mei, et credam in Deum Dei filium».
Sanctus Britius dixit: «Si abrenuntias Satanam et omnem culturam
ydolorum». Pissentius cecus dixit: «Abrenuntio!». Sanctus
Britius dixit: «Qui Barthimeum cecum illuminauit, filium Timei,
et Tobiam per angelum illuminauit, et Iob a uulneribus sanauit,
ipse introducat lumen in oculos tuos, qui uenturus est in Spiritu
Sancto iudicare uiuos et mortuos et seculum per ignem, qui uiuit
et regnat per omnia secula seculorum». Et responderunt angelus
Domini et Pissentius: «Amen». In eadem hora aperti sunt oculi
eius, et tamquam squamae et albugo oui ceciderunt ab oculis eius;
et credidit Deo cum tota domo sua. Et consecrauit ibi fontem, et
baptizauit eum et omnes de domo eius. Angelus
autem Domini perduxit Dei famulum Britium in loco salutis, in
superiorem uiam, in uertice collis. Et dixit angelus Domini: «In

Torna all'inizio