Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 184


3. Praeterea, omne genus univoce et aequaliter praedicatur de suis speciebus.
Sed essentialia Angelorum quae consequuntur naturam communem in ipsis,
inveniuntur in Angelis secundum magis et minus, ut in littera dicitur. Ergo videtur
quod non sint unius generis.
4. Praeterea, quod differt ab alio in specie, si communicat cum eo genere,
oportet esse compositum ex genere et differentia. Sed compositio generis et differentiae
praesupponit compositionem formae et materiae, ut videtur: quia,
secundum Avicennam, differentia sumitur ex principiis
formalibus rei, genus autem ex materialibus: unde in 5 Metaph.,
dicuntur esse genere unum quae in materia conveniunt. Ergo videtur, cum
Angelus non sit compositus ex materia et forma, et unus differat in specie ab
alio Angelo, quod non possit etiam in genere convenire.
SED CONTRA, genus substantiae est tantum genus unum. Sed quilibet Angelus est
in genere substantiae. Ergo videtur quod in genere uno conveniant.
Praeterea, differentia addita generi constituit speciem. Sed incorporeum,
secundum Porphyr., est differentia substantiae. Ergo substantia
incorporea est species substantiae. Praedicatur autem de multis Angelis
specie differentibus. Ergo est genus subalternum.
Et ita in genere subalterno etiam Angeli conveniunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum Avicennam, omne id quod
habet esse aliud a sua quidditate, oportet quod sit in genere; et ita oportet quod
omnes Angeli ponantur in praedicamento substantiae. Haec est enim ratio substantiae,
prout est praedicamentum, secundum Avicennam, quod sit res
quidditatem habens, cui debeatur esse per se, non in alio, scilicet quod sit aliud
a quidditate ipsa: et ideo ex ipsa possibilitate quidditatis trahitur ratio generis:
ex complemento autem quidditatis trahitur ratio differentiae, secundum quod
appropinquat ad esse in actu; sed hoc differenter contingit in substantiis compositis
et simplicibus: quia in compositis possibilitas est ex parte materiae, sed
complementum est ex parte formae; et ideo ex parte materiae sumitur genus, et
ex parte formae differentia: non autem ita quod materia sit genus, aut forma
differentia, cum utrumque sit pars, et neutrum praedicetur; sed quia materia est
materia totius, non solum formae; et forma perfectio totius, non solum materiae;
ideo totum potest assignari ex materia et forma et ex utroque. Nomen
autem designans totum ex materia, est nomen generis; et nomen designans

Torna all'inizio