Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

221


et Pisanos, dictus papa Cornetum ivit, mandans Ianuensibus et
Pisanis ut suos ambaxatores sollempnes ad se mitterent, qui
plenam potestatem haberent. cum igitur ambaxatores Cornetum
venissent, dictus papa eos ad invicem concordavit. misit
etiam Syro episcopo Ianuensi ut ad suam presentiam
apud Cornetum accederet, intendens ipsum et civitatem Ianue
multipliciter honorare propter multa et magna servitia et beneficia
que a Ianuensibus fuerat assecutus. cum igitur dictus Syrus
episcopus Cornetum venisset, dominus papa archiepiscopatum concessit
anno Domini .Mo.C.XXXIII., crucem quoque et pallium
supradicto Syro dedit. insuper medietatem totius insule
Corsice dedit in feudum communi Ianue pro una libra auri
annis singulis Romane Ecclesie persolvenda. quem tamen censum
Lucius papa postmodum communi Ianue remisit de gratia speciali

Torna all'inizio