agere, et agentes excipere, experiri, petere, in ius vocare,  
et quicquid ei facere placuerit, sicut ipsi facere  
poterant, et quod ab eo exinde factum fuerit ex pacto,  
habeatur firmum et ratum; et promiserunt eidem se  
dicti debiti creditorem esse et ita debere recipere, et  
debitum ita esse et defendere, ut in predicta scriptura  
continetur, et non contra hec aliquid datum vel factum  
habere, nec in futurum facere. Alioquin: promiserunt  
eidem dare, nomine pene, duplum predicti debiti, vel  
libras tot, et dampna et expensas resarcire, et post hec  
et cetera. Unde pro hac venditione et actione, et hiis  
omnibus, receperunt pretium, ut confessi sunt, ab eo,  
lib(rarum) tot, de quibus vocaverunt se bene pagatos,  
renumptiantes et cetera. Et eodem modo fiat venditio  
actionis alicuius debiti grani, vini vel olei vel alterius  
blade, vel rei mobilis que deberetur; unde essent scripture  
publice vel non. Si vero fuerit actio cessa vel data  
alicuius, de qua nil detur, fiat donatio inter vivos ut  
in antea continetur. 
DE RE DATA IN SOLUTUM. 
Petrus filius I., hoc donationis et concessionis instrumento,  
insoluti tenore, pro libris tot quas infrascripto  
I., ex causa mutui vel alia causa, confessus est in veritate  
ei debere, unde est et erat scriptura publica per  
manum talis iudicis et notarii, die presenti in solutum,  
iure tali, dedit, tradidit et concessit tali integre, videlicet:  
talem rem mobilem vel inmobilem, una cum omni  
iure et cetera, et constituit [se] pro eo possidere, ut liceat  
ei deinceps habere, tenere et post et cetera; et promisit  
defendere et cetera, ut supra in venditione de omnibus. 
Set non confitetur pretium, set dicas sic: que omnia  
et singula eidem dedit in solutum, et pro solutione dicte  
pecunie sibi debite; et quam pecuniam ei dare tenebatur,  
ut in dicta scriptura continetur; quam scripturam  
ei reddidit et restituit, renumtians et cetera.
  |  
  |