Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 45

Liber I


sed per suas species singillatim exequitur. Nos quoniam non oratorem instituimus, ut illi faciebant, sed scribendi rationem tradimus, locos tantum illos attingemus, quos ad eam rem esse maxime necessarios existimabimus. Ne vel adolescentium mentes his quae minime in usu sunt, causis iudicialibus implicemus, vel Ciceronem vel Quintilianum ad verbum scribere, non aliquid de integro condere videamur.
De argumentis a causis rerum.
Cap. XX
Ducuntur igitur argumenta in primis a causis rerum vel actarum, vel agendarum, quum ea quae egimus aut acturi sumus nos aliqua de causae vel fecisse vel facturos dicimus. Quam materiam Quintilianus ab alii<s> gr-ulen, ab aliis gr-dunamin scribit appellari. Causae autem rerum considerantur vel circa bonorum adeptiones, incrementum, conservationem, usum; vel circa malorum evitationem, imminutionem, conversionem. Quicquid enim facimus aut boni appetendi aut mali fugiendi gratia facimus. Hinc nascitur uberrima argumentorum materia, sive in deliberando, quum ostendimus quae bona consequentur, si id fiat quod volumus, contra quae mala, si non fiat; sive in iudiciis, quum ostendimus eum qui accusetur, ex ea re magna vel commoda acquisivisse vel fugisse incommoda,

Torna all'inizio