Salimbene de Adam: Cronica

Pag 427


etiam anno, ut Ioachite dicunt, inchoatus est status Spiritus Sancti,
qui in tertio statu mundi in viris religiosis operari debet
quadam proprietate misterii, ut lucidius in subsequentibus
declarabimus.
Quod abbas Ioachym de istis Apostolis nichil predixit, sicut de fratribus
Minoribus et Predicatoribus ante predixerat, nec non et de septem
Ordinibus quos post Antichristi ruinam predixit esse venturos.
Mirum est autem quod abbas Ioachim de istis Apostolis in
scriptis suis nullam videtur facere mentionem, sicut fecit de Ordine
fratrum Minorum et fratrum Predicatorum, quos in multis
figuris Veteris Testamenti, antequam mundo apparerent, venturos
esse predixit, sicut in hac cronica et in alia et in tertia et in
quarta, nec non et in tractatu quem de Helyseo feci, optime et
pluries demonstravi. Per quod factum istorum Apostolorum omnino
redditur michi suspectum et penitus contemnendum, quia,
si ex Deo fuissent, abbas Ioachym nequaquam eos sub silentio
preterisset. Nam in libro Figurarum, sicut frequenter legi, describit
septem Ordines post ruinam Antichristi esse futuros, ex quibus
adhuc nullus eorum mundo apparuit. Quod ex hoc cognoscitur,
quia describit eorum formam vivendi, et quantum ad habitum,
et quantum ad alium conversandi et ieiunandi modum. Quapropter
implebitur in Apostolis istis quod de Phariseis Dominus discipulis
suis dixit, Mat. XV: Omnis plantatio quam non plantavit
pater meus celestis eradicabitur. Sinite illos! Ceci sunt et duces
cecorum. Cecus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt.
De Gamaliele et eius consilio.
Ideo Gamalihel Phariseus, legis doctor honorabilis universe
plebi, magister Pauli, utile consilium dedit principibus sacerdotum
et aliis in concilio congregatis. Iste Gamalihel, ut dicit
Clemens in epistola, quidam fuit discipulus apostolorum sicut
Nichodemus et de consilio apostolorum inter Iudeos erat, ut

Torna all'inizio