Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 26


et vocabatur primo " magister ", extinguitur propter dignitates
istas nomen magistrale et postea non appellatur " magister "
nec debet appellari. Unde si aliquis scribat episcopo
ferrariensi non debet eum appellare " magistrum " nec ipse
vocat se " magistrum ", et dominus papa tacet nomina magistralia
in dignitatibus et etiam in omnibus prelatis ecclesiarum
et prioribus similiter. Alii vero in his prelatis nomina magistralia
tacent et alii ponunt. In subditis autem nomen magistrale
a nullo tacetur. Legati autem dominum papam, quicumque
illi fuerint, summi cardinales aut archiepiscopi vel
episcopi vel diaconi auctoritate legationis, et quia funguntur
vice dominum papam, debent premittere nomen suum
omnibus patriarchis, archiepiscopis, episcopis et omnibus aliis
qui sunt in provinciis illis ad quas in legatione transmittuntur,
et omnes illi debent premittere nomen ipsius legati pro
dicta ratione. Porro cardinales, quando sunt in legatione, auctoritate
legationis debent premittere nomen suum universis ecclesiarum
prelatis. Sed multotiens premittunt archiepiscoporum
et quam prelatum nomina cum scribunt eis pro aliquo facto
quod non comportat ad legationem, ut puta quod suis nepotibus
conferant prebendas vel etiam ut diligentius respiciant sue
burse defectum. Hoc autem salutationis genus francigene medicinam
laxativam appellant quoniam eorum bursas non modica
perturbatione ad vomitum perducet. Et nota quod cardinalium
egritudines removeri non possunt nisi emplastro

Torna all'inizio