Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 110


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de cognitione quam homo in primo statu habuit; et circa hoc
quaeruntur tria: 1. Utrum Deum per essentiam viderit; 2. Utrum rerum omnium
scientiam habuerit; 3. Utrum potuerit falli.
ARTICULUS 1
Utrum Adam viderit Deum per essentiam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Adam Deum per essentiam videbat. Visio enim immediata Dei
dicitur visio per essentiam. Sed Adam in primo statu videbat Deum sine medio, ut
in principio 4 libri, Magister dicit. Ergo videtur quod videbat Deum per essentiam.
2. Praeterea Augustinus dicit, quod inter mentem
nostram et Deum nihil est medium secundum naturam mentis. Sed omne
medium cognoscendi, est medium inter cognoscentem et cognitum. Ergo videtur
quod cum in primo statu homo esset in integritate naturae suae, Deum immediate
et per essentiam viderit.
3. Praeterea, ut apostolus, 1 Corinth. 13, 12, dicit, «Videmus nunc per speculum
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem». Sed Adam in primo statu non
videbat in aenigmate, quia nulla obscuritas in eo erat. Ergo videtur quod tunc
videbat facie ad faciem.
4. Praeterea, quicumque non habet illud quod desiderat, affligitur. Sed in primo
statu non erat aliqua afflictio, quia poena non potuit culpam praecedere. Cum
ergo naturaliter visionem divinae essentiae homo desideraret, videtur quod
Deum per essentiam videbat.
5. Praeterea, illud quod est naturaliter ordinatum ad aliquid, non caret eo, nisi
per aliquid impediatur, sicut lapis quod sit deorsum. Sed intellectus hominis
naturaliter ordinatus erat ad videndum Deum per essentiam. Cum ergo non
esset ibi aliquod impedimentum, quia nec culpa, nec poena, videtur quod Deum
per essentiam videbat.
SED CONTRA est quod dicitur Ioan. 1, 18: «Deum nemo vidit unquam»: et sicut
dicit quaedam Glossa Isa. 6, «idest, nullus homo in statu viae existens». Sed
Adam erat viator, quia peccare poterat. Ergo videtur quod Deum per essentiam
non videbat.
Praeterea, ut dicit Augustinus, visio deitatis per essentiam, est tota
merces. Sed constat quod homo in statu innocentiae mercedem beatitudinis non
habebat. Ergo et Deum per essentiam non vidit.

Torna all'inizio