ordinem mundum et ea que sunt mundi relinquentium, designare,
cuius progenies inchoavit a Benedicto, prout illam in spiritu describit
Matheus, nativitas, a cisterciensi ordine, prout illam in spiritu
prosequitur Lucas, predicatio a principio regni regis undecimi,
qui regnaturus est «in tempus, et tempora, et dimidium
temporis», prout illam in spiritu prosequitur Marcus, contemplatio,
a ruina ipsius regis, prout illam in spiritu comprehendit Iohannes.
Sicut ergo Christus Ihesus, de patriarchis nasciturus, primo, glorificavit
matrem ex ea carnem assumens, ad extremum baptizatus,
Spiritu sancto unctus est ut baptizaret in Spiritu, quique collectis
discipulis, mori et resurgere dignatus est, suscitatus autem, in
celum ascendit, ibique accepta plenitudine Spiritus, his quos agregaverat
et reliquerat misit, ita Spiritus sanctus, qui spiritalibus
patribus velut in semine promissus erat, Cisterciensi ordini adveniens,
promissa Patris et Filii completurus advenit, faciens uterum
eius intumescere, dando se mentibus filiorum suorum, inter,
quos Bernardus primatum tenuit, servans tempora pacientie Christi,
quibus oportet alios succedere, quibus visibiliter columba et
quasi corporali specie descendere videatur, quos oportet predicare
annis tribus et dimidio, regnante cornu illo undecimo et
ita duci ad passionem et pervenire ad gloriam. Qui autem erunt
residui, pennas contemplationis accipere et scrutari cum Iohanne,
etiam profunda Dei, et post hec descendere super illos plenitudinem
Spiritus, et predicari evangelium in universum orbem, et
sic veniet consumatio.
46. Igitur lecciones quatuor, que sequuntur versiculum, iste
sunt quatuor scilicet evangelia, que quantum ad hoc misterium,
clauso hactenus libro, siluerunt, nunc autem ut legantur, aperiri
oportet. Legunt autem has lecciones, qui Regulam Benedicti et
ordinem predicant, quoniam et in singulis stationibus quatuor isti
tropi continentur, et etiam per singulos monachos ad perfectionem
tendentes. Semper enim quatuor istiusmodi iustorum genera in
|
|