definitionem magnitudinis; et sua magnitudo est, habere suos
correlatiuos, ut per secundam speciem regulae C patet. Et
concordant, quia bonitas est magna per magnitudinem, et e
conuerso. Iam quidem concordare nequaquam possent absque
differentia suorum correlatiuorum.
Et haec de euacuatione tertiae figurae sufficiant causa breuitatis.
Nam per hoc, quod de ipsa diximus, potest artista facere et
soluere quaestiones per alias cameras.
9. DE QVAESTIONIBVS, FACTIS PER MVLTIPLICATIONEM QVARTAE FIGVRAE
62. Quaeritur: Per quem modum intellectus condicionat se ad
generalem per generale intelligere? Vade ad multiplicationem
quartae figurae. Et uideas, per quem modum intellectus multiplicat
condiciones, cum quibus multiplicat obiecta et suum intelligere,
ut per multas et magnas scientias sit generalis et multis
habitibus indutus. Et haec de multiplicatione quartae figurae
sufficiant causa breuitatis.
10. DE QVAESTIONIBVS, FACTIS PER MIXTIONEM PRINCIPIORVM ET REGVLARVM
63. Quaeritur: Vtrum bonitas sit discursiua per magnitudinem
et durationem, et e conuerso? Et respondendum est, quod sic, ut
significatum est per tertiam figuram, faciendo de subiecto praedicatum.
64.
Quaeritur: Quid est bonitas in magnitudine, duratione, etc.?
Et respondendum est, quod in magnitudine est magna, et in
duratione durans.
65. Quaeritur: Quid habet bonitas in magnitudine, duratione,
etc.? Ad quod dicendum est, quod ipsa habet correlatiuos magnos
in magnitudine et in duratione durabiles. Et sicut exemplificauimus
de bonitate, ita potest exemplificari de aliis principiis suo
modo. Et haec de mixtione sufficiant causa breuitatis.
|
|