: Gesta Berengarii

Pag 90


Num sacra riguit Stige? num penetrabile plantis
Hunc modo tergus obit? mortali urgemur ab hoste,
Haud legione, pium domino quae seruit ad usum."
Sic ait; et toto conixus corpore telum
Effundens, femur ingenti ferit eminus ictu
Ductoris Latii. Satis hoc, et tollere gressum
Pone citus facti cogente timore parabat;
Protinus intorquens iaculum sed ductor in hostis
Os, terebrat faciem quartis sine lege labellis,
Increpitans: "Secreta tibi committere nullus
Audebit, Thirrene, dehinc, quod apertus habunde
Hac illacque flues. Sint haec monimenta, minorem
Te frustra uoluisse meis illudere telis!"
Ille quidem euasit, socium circumdatus armis;
Sed uictor, animi tota succensus in ira,
Innumeram ferro plebem ceu letifer annus
Aut iubar aduersi graue sideris immolat "Ite"
Vociferans "uestroque duci narrate, Latinos
Diuidat an recte uobis mea lancea campos!"
Tyrrheni proceres iterum hinc atque inde pudore
Collecti statuunt gressum firmantque uicissim
Vndique sese armis, oriturque miserrima caedes
Amborum et ferrum ferro sonat; undique mixtis
Inter se stridunt mucronibus. Instat utrimque
Densa acies rursusque nouo respersa cruore
Arua madent, ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
Quis modus ulterior uel quae discretio belli,
Ni finem daret aetherea sator orbis ab aula?
Nocte instante solo tandem spissisque tenebris
Concedunt maesti et trucibus dirimuntur ab armis.

250




255




260




265




270




275



Torna all'inizio