(3) In qua id observandum videtur, ut naturalem ordinem dictionum artificialiter permutemus, nisi ex permutatione ordinis incongruitas generetur, (4) quia sunt quedam dictiones solummodo preponende, ut interrogativa, infinita et quedam coniunctiones; (5) sunt et alie tantummodo postponende, ut coniunctiones ordinis subiunctivi et plura etiam relativa. (6) Nominativos quoque prime vel secunde persone appositionis ordo non recipit, nisi causa discretionis vel significantie postulante, ut: 'Vivo ego, dicit Dominus' vel causa figure, ut: 'Ego Priscianus scribo'. (7) Possumus tamen frequenter naturalem ordinem retinere, quia non minus aliquando quam artificialis proficit et delectat.
(8) Insuper est cavendum ne multas in mediate ponamus celeres dictiones, ut: 'Celebre Studium maxime proficit' (9) nec multum longarum dictionum frequentia est utendum, ut: 'Ex celebritate Studiorum magnam commoditatem sapientes consequuntur'.
(10) Similiter omnis species metrica vel rithmica est vitanda, ut si dicam: 'Te rogo, te queso quod michi debeas subvenire' vel sic: 'Tuam rogo dominationem quod michi facias rationem'.
7. (1) DE DISTINCTIONE SUISQUE SPECIEBUS.
(2) Distinctiones autem sunt tres: coma, colum atque periodus,
|
|