Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Secunda distinctio


12. De avdacia et timore
Per regulam traditam de audacia et timore, possunt inquiri et
inueniri res naturales, per quas ligari possunt uoluntas et intellectus,
haec ad amandum bonum et hic ad intelligendum uerum
in rebus. Nam, ex hoc, quia Deus creauit hominem ad se diligendum
et cognoscendum et sibi seruiendum, cum iste sit finis ultimus
et principalis hominis, sequuntur in homine animositas et
audacia naturaliter, contra pauorem et inertiam in rebus illis, in
quibus seruiendo potest amare, cognoscere et honorare dominum
Deum suum. Haec autem animositas et audacia sunt ratione
praedicti finis, qui naturaliter est homini summe amabilis et
summe intelligibilis et eius oppositum summe odibilis et
summe ignorabilis et summe formidabilis. Istae etenim, scilicet
amabilitas et odibilitas, intelligibilitas et ignorabilitas, audabilitas
et formidabilitas, sunt ipsae rationes naturales, quas inquirimus
ad dandum doctrinam alligandi uoluntatem et intellectum et inducendi
ad audaciam et timorem, habendo de fine considerationem,
uelut in secunda regula continetur.
Ipsum amare, a quo bonificare, magnificare et cetera, exsulant,
a uoluntate timibile et odibile et ignorabile est; ergo illud amare,
a quo uoluntas fugat malificare, paruificare et cetera, audabile est
et amabile et intelligibile. Vnde sequitur naturalis copula intelligendi
et amandi audaciter bonum, magnum et durabile amare,
constructum et indutum bonificatione, magnitudine et cetera; naturalius
enim est uoluntati diligere et intellectui intelligere hoc
tale amare, quam ipsum amare, quod rebus terrenis finaliter est
subiectum, in quo bonificare, magnificare et cetera, periclitantur.
Innaturale est amari uilia odirique pretiosa; innaturale est
etiam magis intelligi uilia, quam pretiosa et nobilia; ergo naturale
est istorum oppositum amari et intelligi. Per hanc quidem
naturalitatem et innaturalitatem, qui intelligere et amare magnanimiter
audent, ligari possunt uoluntatem suam ad bonum amandum
et intellectum suum ad uerum intelligendum.
In amore consistit amare intentione prima et timor intentione
secunda; ideoque cordis audacia naturaliter praecedit in amore
timorem, cuius processu potest naturaliter ligari uoluntas ad bonum
amandum et intellectus etiam ad uerum intelligendum, existente
affirmare intentione prima et negare secunda. Si naturale
est timeri famem, sitim, calorem, frigus, labores, exilia et opprobria,
pericula et mortem, innaturale est ergo de bono, magno,
durabili et cetera, recolere, intelligere et uelle pati timorem. Et si
uoluntatem et intellectum auro et argento innaturale est uendi,
innaturale est ergo prauis consuetudinibus et uitiis subici intelligere
et uelle.
His ergo omnibus praedictis, et multis etiam aliis similibus istis,
sicut `in timere inimicum constat sapientia et in non timere
inimicum insipientia', et huiusmodi, doctrina traditur inquirendi
res naturales, quibus naturaliter acquiri possunt et haberi audacia
et timor ad bonum amandum et uerum intelligendum in colligatione
et ordinatione uoluntatis et intellectus ad sua naturalia
obiecta.
13. De spe
De spe regula subdatur in hac Arte ad inquirendum naturas et
proprietates, quibus ligari possint et induci uoluntas ad amorem
boni et intellectus ad ueri attinctionem, sicut fit in ipsa spe, quam
fidelis habet erga Deum, secundum naturam et proprietates eiusdem
domini Dei nostri. Sperare namque de Deo bonitatem, magnitudinem,
durationem et cetera, est sperare bonum, magnum,
durabile, potens et cetera, quod est operatio bonae, magnae, durabilis
et potentis spei.
Tacta igitur uoluntate tali spe, fit quidem ipsa ligabilis ad bonum
amandum, cum talis spes sit amabilis amabilitate bona,
magna et cetera. Et hoc idem suo modo est de intellectu, cui sub
ratione intelligibilitatis uerae, bonae, magnae, durabilis et cetera,
intelligibilis est spes praedicta. Et quoniam in uoluntate consistit
naturaliter pars amatiua et in intellectu intellectiua, tunc cum
amatiuo datur amabilitas et intellectiuo intelligibilitas pro obiecto
sub spe praedicta, collaqueat ipsamet uoluntas amatiuum, cum
amabili, et intellectus, cum intelligibili suum intellectiuum.
Diuina bonitas sua superexcellenti honorabilitate, per se digna
est amari et intelligi; eodem modo et eius magnitudo, duratio,
potestas et cetera. Vnde, cum aliquis ad amandum et cognoscendum
Deum aliquod bonum specialiter agere proponit et super
hoc illi quaedam accidant aduersitates eum impedientes, tunc,
si uoluntatem suam et intellectum spe percutiat sub ratione bonitatis
Dei, sperans in adiutorium ipsius bonitatis Dei, tunc
diuina bonitas, cum diligat similitudinem suam, clarificabit in illa
spe bonitatem cum magnitudine amantiae et scientiae, per quas
ligabit amans uoluntatem suam ad amandum et intellectum suum
ad intelligendum bonitatem, magnitudinem et cetera, spei.
Sperare a Deo donum consilii, auxilii et ueniae naturalius est,
quam sperare hoc idem ab alio, quod non est Deus. Deus etenim
liberalior est et potentior dare ista, quam sit aliqua creatura.
Vnde, quando quis in necessitatibus suis magis in Deo confidit,
quam in fortitudine aut in diuitiis aut in sensu sui aut in domino
terreno aut in amicis et sic de aliis huiusmodi, tunc in uirtute et
natura suae spei alligat uoluntatem suam ad sperandum bonum
et intellectum suum ad intelligendum ueram spem.
Sperare a Deo ueniam est sperare donum misericordiae Dei atque
sperare illud donum sub ratione parcendi magnas culpas,
magna peccata, magnas iniurias et magnos defectus, est sperare
magnum donum sub ratione magnae misericordiae. Verumtamen
hoc ueniae donum sperare, praeter amare et intelligere iustitiam
Dei, quae cum ipsa misericordia idem numero consistit, non est
ipsum sperare, per quod possit ligari uoluntas ad amandum bona
et intellectus ad intelligendum uera, quoniam sic existit spes sine
forma et contra misericordiam Dei. Sed, cum peccator iustitiam
Dei et opus eius diligit et intelligit, quod est non dari ueniam sed
potius iudicium amabile uerum, puniendo pro delictis mortalibus
peccatorem, tunc hoc amare et intelligere peccatoris alligat uoluntatem
ad amandum bonum et intellectum ad uerum intelligendum.
/*
Diligi autem et intelligi opus iustitiae et odiri et ignorari donum
misericordiae Dei non est bonum neque uerum, sicut diligi
et intelligi donum misericordiae Dei, praeter opus iustitiae suae,
non est bonum neque uerum. Sed, cum peccator haec duo opera
aequaliter diligit et intelligit, scilicet ueniam et iudicium misericordiae
et iustitiae Dei, cum haec sint diligibilia et intelligibilia
aequaliter, tunc habet bonum amare et uerum intelligere, quoniam
spei habitum induit coniungens in illo habitu misericordiam
et iustitiam Dei: Misericordiam quidem ad parcendum, iustitiam
uero ad puniendum.
Et quoniam peccator agit quicquid potest ad honorandum misericordiam
Dei et ad timendum et diligendum iustitiam eius,
consentit in magnitudine bonitatis, durationis et cetera, iustitia
Dei suae misericordiae dari donum ueniae peccatori concordanti
cum ipsis. Et influitur, ex hoc consensu et dono, lumen amoris
ad amandum et sapientiae ad intelligendum.
Adeo excellens et nobilis uirtus est spes in Deo et tantum decet
sperare in bonitate, magnitudine et cetera, Dei et tantum est
necessarium homini huius altitudinem habere spei, quod Deus
uult hominem, in quocumque sit statu prosperitatis uel aduersitatis,
semper in ipso Deo spem habere. Ideoque largitur Deus in
mundo multas prosperitates et gratias ut, sicut homo haec a Deo
munera recipit, sic similiter maiora adhuc munera speret a Deo;
et e contrario multas impendit Deus quibusdam hominibus tribulationes,
ut in eius adiutorio confidant, quoniam melius est tribulationes,
persecutiones, aduersitates, famem, sitim, calorem,
frigus, aegritudines, paupertates, uituperia et cetera his similia
sustineri, sperando in Deo, in omnibus his adiuturo propter amorem
ipsius sustinendis, quam sit nolle ista pati et quam habere
mundanas prosperitates et in altissimo dante non sperare.
Cum princeps confidit in fortitudine sui populi uel sui castri
uel suae ciuitatis uel suae terrae uel sui thesauri et sic de aliis
similibus istis, non potest tantum his omnibus alligare uoluntatem
suam ad amandum bonum et intellectum ad intelligendum
uerum, quantum dum confidit in fortitudine sui officii, quod Deus
ad suum populum regendum contulit illi. Nam, intentio finalis,
per quam Deus sui populi fecit illum principem et rectorem, uehementior
est omnibus ante dictis, cum ipse finis, per quem princeps
constituitur, sit ut a populo suo faciat Deum diligi et cognosci
atque Deo seruitium impendere et honorem. Tali siquidem
confidentia, quae figura spei consistit, potest unusquisque in rebus
sibi subditis uoluntatem suam copulare ad amandum et intellectum
suum ad intelligendum amabilia atque uera.
Sperare ab amico consilium, succursum et auxilium per uires
rerum corporalium non est tantum, quantum sperare ab amico
bono, sapienti et ueraci consilium, succursum et auxilium spiritualium
rerum. Hoc idem similiter est in ipsomet homine, quando
bonus est et sapiens; potest enim magis confidere in bona uoluntate
sua et in bono sensu suo, quam in diuitiis et in ceteris
corporalibus rebus suis, cum de spiritualibus formaliter et corporalibus
figuraliter spes existat.
Per haec igitur, quae dicta sunt et per multa alia sub istis, regula
traditur inquirendi, sub forma et ratione spei, naturas et
proprietates, quibus et cum quibus sciantur ligari et induci uoluntas
ad amandum bonitatem, magnitudinem et cetera, et intellectus
ad intelligendum easdem esse ueras.
14. De consolatione
Desolationis occasio maxime in tribus habet esse, uidelicet in
offensione Dei et sui ipsius et proximi. Ergo e contrario, consolatio
in tribus consistit, uidelicet in consolari se ipsum in Deo et
in se ipso et in proximo suo. Cum ergo desolatio et consolatio
praedictae sint amabiles et intelligibiles, per naturam quidem
amabilitatis et intelligibilitatis earum possunt ligari amatiuitas ad
amandum et intellectiuitas ad intelligendum consolationem et desolationem
praedictas, copulando ipsam amabilitatem cum amatiuitate
sua et ipsam intelligibilitatem cum intellectiuitate sua, in
magnitudine bonitatis et ueritatis.
Desolatio extra commissum non extenditur perpetratum, quoniam
ad aliquem se iniuriose uituperatum, reprobatum, depraedatum
et tormentatum non pertinet desolari, cum ista pati sit
consolari ad lucrum uirtutum et uitiorum euitationem. Et quoniam
haec consolatio amabilis est et intelligibilis, per naturam
quidem eius amabilitatis et intelligibilitatis possunt alligari uoluntas
ad amorem uirtutum et odium uitiorum et intellectus ad
uerorum attinctionem.
Cum quis aliquos labores sustinet propter Deum, non decet
eum in illis laboribus desolari, quoniam multo melior est Deus,
quam sublati labores propter eum sint nociui; et multo maius est
illud bonum, quod habet inde consequi, quam malum, quod sustinet
inde. Et quoniam uoluntas magis ligabilis est ad maius bonum,
quam ad minus, consistit ideo in natura maioritatis illius
boni uirtus et ratio, per quam uoluntas ligari potest ad amandum,
consolans se ipsam in magis lucrari et in minus perdere, similiter
et intellectus.
Perditio pecuniae, possessionum ac amicorum, parentum, deliciarum
et honorum non est tanta, quanta est perditio bonarum
meditationum ex bono, magno, durabili, potente, uero diligere
et intelligere congregatarum. In perditione ergo istarum meditationum
consistit desolatio et in recuperatione illarum magna consolatio,
desiderabilis naturaliter et intelligibilis; ista namque natura
sunt alligabiles uoluntas et intellectus per uiam consolationis.
/*
Cum Deum esse consideratur et illud esse diuinum totum infinite
bonum, magnum, aeternum, potens et cetera, nullum esse
habet desolandi rationem, cum priuatio sit non esse; ac etiam sic
considerato Deo, ut dictum est, nullum esse malum naturam habet
dandi desolationem. Consideratio ergo sic tendens ad esse
diuinum, ut dictum est, est consideratio inducens consolationem
et priuans ab homine desolationem, cuius siquidem inductione
capitur naturaliter uoluntas ad uolendum amare bonum et intellectus
ad intelligendum amandi ueritatem.
Si Deus nihil esset, maior utique foret desolatio, quam consolatio,
quoniam sic esset plus mali, quam boni et plus falsi, quam
ueri. Ergo, cum Deus sit, plus est consolationis quam desolationis,
et boni quam mali, et ueri quam falsi. Consideratis igitur
omnibus ante dictis, sicut dictum est, et multis aliis similibus istis,
possunt induci et ligari uoluntas et intellectus sub forma magnae
consolationis ad bonum amandum et uerum intelligendum.
15. De contritione et conscientia
Ad perquirendum naturas et principia, quibus artificiose deducantur
uoluntas ad bonum et intellectus ad uerum, naturam quidem
et proprietates contritionis et conscientiae perquiri necesse
est, ut acquiri possint habitus, quos principia inde sumunt, tunc
cum sub ratione contritionis et conscientiae iudicantur.
Quemadmodum de bono amatiuo et de bono amabili bonum
amare sub habitu boni amoris oritur, sic de bono paenitentiuo et
de bono paenitentibili bonum paenitere nascitur sub habitu conterendi.
Sub hoc quidem contritionis habitu consistit uoluntas
paenitens, cum errando peccauit aduersus dominum Deum
nostrum, esto, quod parum dilexerit illum seu quod odiuerit
eum. Itaque, consistente uoluntate sub contritionis habitu, congerit
sibi passionem; contritionis namque natura est inferre passionem
animae, suspiria cordi, lacrimas oculis et corpori afflictiones.
/*
Et quoniam super finem passionis consistit quietis finis, ut in
secunda regula significatum est, habet utique uoluntas patiens
naturalem exaltationem, ut de passione transeat ad quietem, ad
cuius amabilitatem ligabilis est uoluntas diligens, cum de contritione
ad quietem pertransit. Et idcirco innuit haec Ars uoluntatem
induci ad contritionem recolendo, intelligendo et odiendo
commissa, aduersus altissimum perpetrata; uoluntas quidem ad
contritionem per huius Artis principia induci potest, sicut per diligere
bonitatem, magnitudinem et cetera, et per diligere magnitudinem
et durationem et cetera, boni, magni, durabilis et cetera,
amoris.
Et quoniam haec omnia et cetera his similia sunt homini possibilia
et naturales rationes, sub forma principiorum, de quibus
homo constat, potest quidem per ea uoluntas ligari ad contritionem;
nam, amare bonitatem cum magnitudine amandi, adducit
ad peccata paenitentiam et ad paenitentiam contritionem, sine
qua contritione paenitentia esse non potest.
His igitur datur doctrina inducendi uoluntatem ad contritionem,
sequendo principiorum naturam et rationes, quod est naturaliter
amabile uoluntati; similiter et doctrina ligaminis intellectus
ad uerum. Quoniam, sicut in uoluntate consistit inclinatio
naturalis ad odiendum ea, quibus a suo fine, scilicet a sua requie,
deuiatur, sic in intellectu consistit naturalis inclinatio intelligendi
illa, quibus a quiete deuiatur et tendit ad passionem, cum attingit
ea sub habitu conscientiae, sicut uoluntas sub habitu contritionis.
/*
Intellectus existens sub habitu conscientiae, existit sub passione,
quae naturaliter negabilis est ei et ignorabilis, sub forma
affirmatiue intelligendi quietem suam, quod est eius finis. Intellectus
ergo sub ratione conscientiae ligabilis est ad uerum intelligendum.
Voluntas quidem induci potest ad odiendum passionem,
quam intellectus sub habitu conscientiae sustinet, et e contrario
potest induci intellectus ad intelligendum passionem,
quam uoluntas suffert sub contritionis habitu tunc, cum fit mutua
mixtio ex duobus habitibus ante dictis; nam, per mysticam eorum
copulam et per ambarum potentiarum participationem, cum
alia ipsarum in alia suam habeat unitatem, bonitatem, magnitudinem
et cetera, et e contrario, naturalis est inclinatio cuilibet
earum, quod alia iuuet aliam et quod haec in passione istius et e
contrario sustineat passionem.
Existente homine otioso eo, quod amare bonum, magnum et
durabile non educit aut eo, quod ex suis bonis temporalibus non
agit illud bonum, quod agere tenetur, existit habitus contritionis
in potentia similiter et habitus conscientiae, tunc cum homo bonum,
magnum et durabile intelligere non perducit ad esse. Hi
ergo duo habitus de potentia in actum reduci possunt, sequendo
processum huius Artis, uidelicet discurrendo per principia et miscendo
illorum alia in aliis, secundum naturam eorum et secundum
aptitudinem uoluntatis ad amandum contritionem et intellectus
ad intelligendum conscientiam, ut dictum est, prout etiam
in artificio et processu huius Artis manifeste patet. Duobus ergo
habitibus praedictis, de potentia ad habitum reductis, consistit
uoluntas contritione ligata ad bonum amandum et intellectus
conscientia ad uerum intelligendum.
16. De patientia
Cum patientia potest ligari uoluntas ad amandum bonum et intellectus
ad intelligendum uerum, applicando ad patientiam principia
huius Artis; et ad hoc explicandum breuius eligimus illorum
tria principia, scilicet: Maioritatem, aequalitatem, minoritatem.
Deducendo namque principia haec ad patientiam, dabitur,
secundum communem formam, doctrina ligandi cum patientia
uoluntatem et intellectum.
Manifestum est bonam esse patientiam, quoniam de bonis similitudinibus
in humana ratione consistit unita; et constat necessario
patientiam esse ueram, quoniam ex ueris necessaria consistit;
est ergo patientia amabilis, quia bona, cum omne bonum
sit amabile; et est intelligibilis, quia uera, cum ueritas sit intellectus
obiectum. Ergo patientia amabilis est et intelligibilis et in
eius amabilitatem et intelligibilitatem, cetera principia similitudines
suas inducunt, sicut magnitudo magnitudinem amabilitatis et
intelligibilitatis, et duratio durationem earundem potentiarum,
quod est quia in patientia bonitas, magnitudo, duratio et cetera,
sunt concordes. Et quoniam unumquodque istorum principiorum
similitudinem suam ponit in patientia, est amabilis et intelligibilis
patientia bona, magna et cetera.
Magnitudinem patientiae sub tribus terminis stare oportet, uidelicet
pati sub maiori, aequali et minori se ipso; praeter enim
hos terminos non esset in homine patientia magna. Et quoniam
sub his tribus terminis magna consistit, est eius magnitudo in his
tribus terminis naturaliter amabilis et eius paruitas odibilis; unde
ligabilis est uoluntas naturaliter ad amandum magnitudinem patientiae
et ad suae magnitudinis oppositum odiendum, quod est
quia amatiuum et oditiuum, quod est de essentia et natura uoluntatis,
assignatum est naturaliter, scilicet amatiuum ad magnam
patientiae amabilitatem praedictam et oditiuum ad oppositum
huius amabilitatis. Istud autem amatiuum cum bonificatiuo,
magnificatiuo et cetera, constat unitum; unde, cum magnitudo
amabilitatis patientiae per magnificatiuum tangitur, tunc per bonificatiuum
bonitas tangitur eiusdem amabilitatis.
Ideoque concurrentia omnia principia confluunt ad obiecta sua
naturalia, ad uoluntatem magnitudini et bonitati et cetera, potentiae
colligandam, cum contactus potentiae et obiecti fit secundum
ordinem naturae et secundum modum, quem ars edocet et
quem sequendo processum huius Artis proponimus reserare.
Esse sub maiori patientem opus est iustitiae et prudentiae; iustitiae
quidem, quoniam iustum est minora bonitate et nobilitate
pati sub maioribus bonitate et nobilitate, habentibus ex hoc
dominium super minora; prudentiae uero, quoniam minoribus
ex impatientia sub maioribus malum accidere potest, cum maiora
sint magis fortia, quam minora; et opus etiam iustitiae est esse
patientem sub maiori suo, maxime cum iniuria infertur eidem.
Esse patientem sub sibi aequali est caritatis opus atque spei;
caritatis quidem, eo quod quisque tenetur proximum suum diligere
sicut se ipsum; spei uero, quoniam ex eo, quod par pari fit
patiens, dat iste illi rationem desiderandi nunc isti patienti esse
casu simili patientem.
Esse patientem sub minori se est opus humilitatis, fortitudinis,
curialitatis et aliarum similium istis. Et quoniam haec omnia praedicta
sunt amabilia, sunt quidem rationes, quibus ligari potest
uoluntas, sub habitu patientiae, ad amandum bonum, similiter et
intellectus ad uerum intelligendum, sub eodem habitu, cum omnia,
quae nunc sub uoluntatis forma dicta sunt, in tantum sint intelligibilia,
quantum diligibilia et e contrario.
Sicut perfectio formae est actio, ita perfectio materiae est passio;
ergo sicut medicus naturaliter artificio suo praeparare potest
materiam, per quam natura se iuuet contra morbum, ita naturaliter
potest artificio praeparari uoluntas ad diligendum patientiam
contra impatientiam; et hoc, cum patientia sit similitudo ipsorum
principiorum, uidelicet bonificabilis, magnificabilis et aliorum de
quibus uoluntas naturaliter est unita.
Et quoniam ipsa uoluntas naturalem habet inclinationem ad
amandum similitudinem suam, ergo ratione suae similitudinis ligabilis
est ad bonum amandum; et quod est de uoluntate, idem
de intellectu intelligitur suo modo.
17. De satisfactione
Satisfactionem duobus modis considerari oportet, uidelicet secundum
necessitatem rerum et secundum contritionem et conscientiam.
Secundum necessitatem quidem, sic consideratur bonitas,
satisfaciens magnitudini habitualiter de se ipsa, existente
magnitudine bona, sub ratione bonitatis; eodem modo secundum
se, satisfacit magnitudo bonitati. Est autem haec satisfactio
necessaria, quoniam nisi bonitas satisfaceret magnitudini et e
contrario, nec bonitas nec magnitudo nec aliud principiorum, de
quibus homo constat, complementum haberet, per quod homo
de illis constare posset. Sed quoniam alia partium satisfacit alii
de se ipsa, sequitur substantia de ipsis substantialibus partibus
constans, quae sunt bonitas, magnitudo et cetera, qualibet
ipsarum partium permanente hoc, quod ipsa est, et habitu alterius
partis, per quem scilicet habitum accidentia de sua substantia
procedunt.
Est ergo haec satisfactio necessaria, ut substantialia et accidentalia
possint esse. Accidentium est etiam naturam et proprietatem
bonitatis satisfacere omnibus his, quae sunt necessaria sub
ratione bonitatis: Bonificatiuo, bonificabili, bonificare et bonificato.
Et hoc idem suo modo est de natura et proprietate magnitudinis
et cuiuslibet aliorum principiorum; nam, praeter hanc satisfactionem,
includeretur defectus in principiis simplicibus et supremis,
de quibus supposita constant, quae sunt animalia, plantae,
metalla et supracaelestia corpora.
Adhuc etiam est alia satisfactio uehementer necessaria, quae
est Deo satisfieri in his, quae ad eum pertinent, sicut est exhiberi
Deo obsequium et honorem, diligendo et cognoscendo ipsum
super omnia, cum finis, ad quem Deus creauit omnia, sit super
omnia Deum amari et cognosci seruireque sibi ac attribui Deo
omnem perfectionem, praeter omnem defectum.
Secundum ea, quae de necessaria satisfactione dicta sunt, doctrina
traditur ligandi artificialiter uoluntatem ad bonum et intellectum
ad uerum, sub habitu necessariae satisfactionis, hoc est
satisfieri uoluntati et intellectui ex illis habitibus, qui necessarii
sunt ad bonum amandum et uerum intelligendum.
Fit autem haec satisfactio intellectui et uoluntati, sequendo artificialem
processum principiorum huius Artis; satisfacit etenim
haec Ars de principiis suis uoluntati, inquirendo obiecta, quae
bona sunt et amabilia uoluntati; similiter et intellectui, perquirendo
eadem obiecta esse uera et intelligibilia. Vnde per inuentionem
praedictorum obiectorum, quam dat artificialiter haec
Ars in suis principiis, satisfaciens ex ipsis obiectis uoluntati et intellectui,
quibus ipsa obiecta sunt necessaria, adducit haec Ars
ipsas ambas potentias ad subiectum huius Artis, uidelicet uoluntatem
ad amare bonum et intellectum ad intelligere uerum.
Satisfactio secundum contritionem et conscientiam habet esse,
cum per uiam contritionis et conscientiae traduntur cordi paenitentia,
orationes et suspiria; et oculis fletus et lacrimae; et auribus
praedicationes ueritatis et sermones bonitatis et pietatis; et
gustui ieiunia et abstinentiae; et tactui lassitudo peregrinationum
et calor et frigiditas et ceterae afflictiones; et manibus bona opera
et restitutio eorum, quae erga Deum et proximum male gessit.
Hanc siquidem talem satisfactionem edocet Ars eis, qui secundum
processum suum ire sciunt; nam, ex hoc, quod ipsa Ars
per figuras, regulas, definitiones, conditiones et quaestiones inquirere
docet et inuenire naturas et principia rerum, docet quidem
ex istis habere satisfactiones.
Et quoniam ipsae satisfactiones sunt amabiles et intelligibiles,
satisfacit ipsa Ars ex eis uoluntati et intellectui, quibus naturalis
est inclinatio praedictas satisfactiones sumere obiectiue; per
hanc enim potentiarum inclinationem et per artificium huius Artis
inducitur uoluntas ad amandum bonum et intellectus ad intelligendum
uerum, uinculo dilectionis et discretionis.
18. De consideratione
Consideratio rerum, prout sunt considerabiles, uoluntatem alligat
ad amandum amabilia et odiendum odibilia. In ista namque
consideratione omnia principia concurrunt, influentia amabilitatem
amatiuo, in qua sunt similitudines principiorum, et influentia
odibilitatem oditiuo, in qua sunt ipsorum dissimilitudines
principiorum. Malitia quidem et paruitas et cetera huiusmodi,
sunt dissimilitudines principiorum, existentes odibiles, quia bonitas,
magnitudo et cetera, eis dissimilitudinibus contraria, diligibilia
consistunt.
Ad alligandum amorem uoluntati oportet amantem considerare
non esse, de quo creatus est productus in esse. Nam, in quantum
amatiuo naturale est amare esse et odire non esse, in tantum ligabilis
est amare esse; et quoniam esse de principiis huius Artis
constat, ligabile est ipsum amatiuum amare esse, cum principiis
ipsius esse, considerando ea, sub forma essendi et non essendi.
Homo considerans ea, de quibus ipse est compositus, ligabilis
est amare illa, cum naturale sibi sit amare suummet esse; amandoque
semet ipsum, cadunt eius principia in considerationem.
Haec autem principia sunt bonitas, magnitudo et cetera, quae
sunt: Amabiles esse secundum suum `quod' (quid est) et secundum
suum `quale esse'. Etenim quaedam principia considerabilia
sunt sub ratione substantiae, et quaedam sub ratione accidentium,
sicut ipsa substantialis bonitas, existens pars substantiae,
et sicut illa accidentalis bonitas, quae est aequalitas, existente
homine bono, uirtutes diligendo et uitia odiendo.
Homo considerans finem, ad quem creatus est et per quem est
id, quod est, his talibus principiis et non aliis constitutus, inducit
uoluntatem suam alligabilem ad praedictum finem. Esse namque
cuiuslibet ipsorum principiorum, naturalem habet instinctum ad
ipsum finem; iste autem finis est Deum amari et cognosci ab homine
in magno seruitio et honore, secundum magnitudinem bonitatis
et cetera; nec ab isto ligamine potest deuolui uoluntas,
cum praedictum finem considerat cum magnitudine bonitatis et
cetera.
Consideratio uitae breuis huius saeculi per labores passos et
adhuc multiplicandos; et consideratio modicae utilitatis et modicae
durationis unde placitorum et prosperitatum mundi; et consideratio
mortis et putrefactionis et pulueris, quas humana caro
impossibiliter effugere potest; et consideratio bonorum temporalium
et amicorum etiam, qui cito mortuorum obliuiscuntur; et
consideratio horum similium alligauit amatiuum aliam amare
uitam aeternam spernereque praesentem; et multiplicatur haec
alligatio, cum praedictae considerationes per processum huius
amantiae deducuntur.
Considerando culpas et iniurias et delicta contra Deum et
proximum perpetrata, mouetur uoluntas ad odiendum illas et ad
diligendum uirtutes; sed recurrit amatiuum ad diuinam misericordiam
diligibilem cum magnitudine bonitatis et cetera, ad diuinam
iustitiam timibilem cum magnitudine bonitatis et cetera, et
ligatur homo ad amorem et timorem domini Dei nostri.
Considerare etiam poenas infernales, secundum magnitudinem
malitiae, odibilitatis, contrarietatis et durabilitatis earum, in tantum,
quantum ipsae sunt malae, nocibiles et durabiles in aeternum
absque fine: Talis consideratio potest ligare hominis uoluntatem
ad timorem et per consequens ad diligendum bonum.
Etiam considerare gloriam supremam et immensam, quam
damnati amittunt in aeternum, in tantum, quantum ipsa est bona,
magna et durabilis etiam in aeternum: Talis consideratio excitat
atque ligat uoluntatem ad bonum diligendum; unde, ratione talis
considerationis propter amabilitatem boni et propter odibilitatem
mali, constringitur uoluntas hominis ad diligendum bonum.
Considerare etiam gloriam paradisi cum principiis huius Artis
et processu eiusdem est consideratio, per quam uoluntas hominis
potest ligari ad bonum diligendum. Quia, dum homo considerat
bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, paradisi,
considerando etiam quomodo benedicti sunt in conspectu Dei
beatificati et quomodo ipsi recipiunt ab eo influentiam eius et
benedictionem et qualiter cognoscendo et diligendo fruuntur illo
gloriosissimo, benedicendo de necessitate, si homo in tali consideratione
perseuerauerit, oportet ipsum uere diligere bonum,
quoniam sic perseuerando suam uoluntatem assuescit et naturat,
et per consequens ipsam ligat ad bonum diligendum.
Considerando Deum secundum formam contemplationis, in
decima regula contentam, considerandoque Deum secundum secundam
regulam et secundum ceteras, ligatur necessario uoluntas
ad amandum Deum et ad odiendum omnia, quae illam impediunt
diligere dominum Deum suum.
Haec autem alligatio durabilis est in tantum, quantum Deus influit
similitudines suas in illa consideratione, et in tantum, quantum
amor similitudines illas acceptat. Sed, cum amor non curat
eas recipere, eo quod memoria eas obliuiscitur et intellectus eas
ignorat, in huius Artis processu, peruertente se uoluntate ad
earum opposita, tunc uoluntas permanens in ira Dei dissoluitur
ab amore. Hac igitur Arte doctrinam tradente recolendi, intelligendi
secundum magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, ut
patet in eius processu, traditur quidem doctrina ligandi uoluntatem
ad amare Deum, secundum id, quod ipse est, secundum illa
opera, quae Deus habet intra se et secundum illa, quae extra se
ipsum influit in creata.


1320




1325




1330




1335




1340




1345




1350




1355




1360




1365




1370




1375




1380




1385




1390




1395




1400




1405




1410




1415




1420




1425




1430




1435




1440




1445




1450




1455




1460




1465




1470




1475




1480




1485




1490




1495




1500




1505




1510




1515




1520




1525




1530




1535




1540




1545




1550




1555




1560




1565




1570




1575




1580




1585




1590




1595




1600




1605




1610




1615




1620




1625




1630




1635




1640




1645




1650




1655




1660




1665




1670




1675




1680




1685




1690




1695




1700




1705




1710




1715




1720




1725




1730




1735




1740




1745




1750




1755




1760




1765




1770




1775




1780




1785




1790




1795




1800




1805




1810




1815




1820

Torna all'inizio