Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 492


deus sua mysteria. Positus enim in ordine vicis Habię non
fallaciter profero verba cęlestis prophetię. Nam si preterita
placet recolere, nullatenus est dubitandum de subsequenti
opere. Turba igitur precedentium patrum sine ambiguitate se
commiserunt oraculis suorum vatum. Ut multis supersedeam,
de paucis dicenda sunt quędam. Ionas autem elapsus a belua
decapillatus sedit sub ędera, hubi hec pauca locutus est
verba: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et pervenit
verbum ad regem.
Qui non vocavit pulingerios neque
manciani primicerios, sed statim surrexit de solio suo et
abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in
cynere ; cui mox adfuit pietas divinę misericordię. Sapiens
rex sine mora credidit ignoto prophetę et domina mea
michi noto sibi dedignatur credere? Per plures denique vices
profuerunt sibi mea vaticinia, sicut tota protestatur vicinia. Re
vera verba mea non sunt mea, sed eius procul dubio, qui
dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Qui ergo me
spernit, ad suum dampnum me spernit et non solum me spernit,
verum etiam eum, qui me misit.
Recordare, o predicabilis
domina, quanta tibi fecit deus, et sede cum Maria humilis

Torna all'inizio