Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 44


I 55

Fateor, quod altari servio et utinam digne; fateor, quod de altari vivo et utinam non indigne. Cumque
sim et minister et alumnus altaris, turbor, si vos epistola nuper missa turbavit, et vellem, quod
id excusationis, quod assumitis quoad hominem, vobis sufficeret et quoad Deum, cum ea, que assumere
potuit rectus intellectus in bonum, usurpare videatur obliquus in malum. Ad hec, si non
pateretur aliquando veritas odium, quererem, si non notaretur in questione conquestio, cum non
vacent horrea castri, que milium satis occupasse videtur, cur post granum adeptum petitur milium,
quod habetur.

I 56

Recepta nuper amici pagina insinuationis aliquid obtulit et quiddam petitionis adiecit. Insinuabat
quidem senem episcopum incubare balneis et petebat abbatem ad talia relaxari provectum; allegabatur
autem scabies pro utroque, tamquam sufficienter excusaret episcopum et notari non pateretur
abbatem. Porro si uterque cepit esse, quod dicitur, quid sibi et balneis? O felices ungues, que sic
scalpendo proficiunt, quod episcopum et abbatem alliciunt in desideria balneorum! O quam sollicite
debet prorogari superficiei cultura, que per brevem in superficiem cutis aggressum spatiosum
moliri videtur in campum voluptatis egressum! Ergo decuit, ut et insinuationem huiusmodi sigillo
silentii sollicitudo signaret amici et petitionem sine publici fori notitia rudem remitteret ad petentem,
quoniam, dum petitio talis repellitur, procuratur prudentius utilitas petitoris.

I 57

Non credidi tibi ea condicione placere, ut me offenderes displicendo, dum tuis iuribus non contentus
ad mea iura manus extendere non formidas. Unde scias, quod si deinceps in tali malitia perseverare
curabis et ab inchoato proposito non desistes, tua te docebit iniquitas, quid de tuis illicitis actibus
subsequatur, et amodo me tibi senties colubrem, cum te mihi sentiam scorpionem.

I 58

Torna all'inizio