QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de productione mulieris ex parte corporis.
Secunda de origine animae.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum corpus mulieris de costa viri factum
fuerit: et quia dicitur hoc non fuisse factum active per rationes seminales, sed
primordiales, 2. Quaeritur de differentia harum rationum: et quia ea quae
praeter rationes seminales fiunt dicuntur in littera miraculose fieri,
3. Quaeritur cuiusmodi opera debeant dici miracula.
ARTICULUS 1
Utrum corpus mulieris debuerit fieri de costa viri.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpus mulieris de costa viri fieri non debuit. Distinctio enim
sexus communis est homini et aliis animalibus. Sed in aliis animalibus mas et
femina simul producta sunt, et neutrum ab altero sumptum. Ergo videtur quod
nec femina hominis de viro sumi debuit.
2. Praeterea, materia non potest transmutari de parva quantitate in magnam
nisi vel per rarefactionem, sicut ex uno pugillo aquae generantur decem aeris,
vel per alterius additionem. Unde dicit Augustinus: «Quid est
absurdius quam ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, idest sine
additione, quod undique crescat, nisi rarescat?». Sed non potuit esse ut per
rarefactionem una costa in quantitatem mulieris excresceret, quia inveniretur
corpus mulieris etiam ipso aere rarius. Ergo oportebit hoc per additionem exterioris
fieri, quod oportuit multo amplius esse quam costam ipsam. Cum ergo
unumquodque denominandum sit a maiori parte, videtur quod non debeat dici
ex costa viri corpus mulieris formatum.
3. Praeterea, cum in operibus divinis nihil sit superfluum, oportet quod costa
illa de perfectione corporis Adae fuerit. Sed subtracto eo quod ad perfectionem
rei pertinet, sequitur diminutio. Cum ergo omnis diminutio in resurrectione
restauretur, videtur quod costa illa in corpore Adae resurget. Si ergo de costa
illa factum est corpus evae, videtur quod Eva non resurget: quod est inconveniens.
Non ergo de costa viri facta est mulier.
|
|