Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 51


caput, quod ante precidi debuerat, relinqueretur incolume;
ad id dandum operam ut malorum origine sublata, cetera
facile subsequantur; fontis enim copia preconsumpta, sine difficultate
deinceps rivorum inopiam exsiccari. hoc igitur apud eos
preponderante consilio, placuit eiusdem rei sibi socios adhibere
Symonem comitem, Rogerii regis filium, ex consuetudinaria matre
progenitum, Tancredumque filium Rogerii ducis, ingenio magis
et industria quam corporis virtute prestantem, cuius supra meminimus.
sciebant enim eos, quicquid adversus regem decretum
foret, facile consensuros. nam idem Symoni principatum Tarenti
contra patris testamentum abstulerat, dicens patrem in multis
errasse, spuriorum amore deceptum. ducatum enim Apulie, Tarentique
et Capue principatum legitimis tantum filiis debere concedi.
ad comitatus autem aliasque regni dignitates non indignum
esse liberos etiam naturales admicti. Tancredum vero, sicut predictum
est, intra palatii muros tenebat inclusum, cuius etiam frater
Willelmus ibidem, non sine magna regis invidia, nuper obierat,
adolescens utique pulcherrimus, qui, cum fere .XXII. etatis annum
ageret, neminem militum viribus sibi parem reppererat. Hos

1



5




10




15



Torna all'inizio