Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 106


bellicis artibus exercitum inepto et iniurioso imperio ab expeditionis
suae societate avertit. Bonifatius vero periculosum sibi
indignumque ratus eum sequi, quem discordem superbientemque
expertus esset, celeriter se ad portum urbis atque inde ad Africam
proripuit magnumque postmodum rei publicae detrimentum

totiusque Africae causa excidii extitit. Castinus vero tanto
collega ob suam intemperantiam privatus nihil dignum in Hispaniis
gessit.
Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa ad
Orientem cum Honoria et Valentiniano filiis profecta
a Theodosio
Augusto, Archadii alterius germani sui filio, honorifice
libenterque suscepta est. Honorius vero postquam cum minore,
de quo praemissum est, Theodosio Archadii sui germani filio
annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis
tredecim ac sub patre duobus regnasset, rem publicam, ut
cupierat, pacatam relinquens apud urbem Romam vita exemptus
est corpusque eius iuxta beati Petri apostoli martyrium
in mausoleo sepultum est. huic soboles nulla fuit. nam
duae Stiliconis filiae id est Maria et Hermantia una post alteram
eius coniugio sociatae utraeque dei iudicio inopinata morte
praeventae ex hac luce virgines migravere.
fuit sane Honorius
moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis.
cuius temporibus quamvis multa externa et civilia bella surrexerint,
vel nullo vel minimo sanguine quievere. exempto
rebus humanis Honorio fultus praesidio Castini magistri militum
Iohannes invadit imperium.

Anno ab urbe condita millesimo centesimo septuagesimo
septimo Theodosius Archadii filius quadragesimus tertius regum
Romanorum Orientale regebat imperium. qui conperto patrui
sui Honorii funere mox Valentinianum amitae suae Placidiae
filium Caesarem effectum cum matre Augusta ad recipiendum
Occidentis dirigit regnum. quo tempore Iohannes, dum Africam,
quam Bonifatius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem
sui infirmior factus est.
denique venientes Placidia Augusta

Torna all'inizio