Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 70

Ep. 27


G. episcopus seruus seruorum Dei R. regi et omnibus secum
christianam religionem defendentibus salutem et apostolicam
benedictionem.
Quod regnum Theutonicorum, hactenus inter omnia mundi
regna nobilissimum, iam uideo incendiis cedibus et rapinis
deuastari confundi et annullari, quam magnus exinde cordi meo
dolor insideat, quam continuus in uisceribus meis me gemitus
afficiat, testis est ille solus qui omnium hominum corda scrutatur
et probat. Deferuntur enim mihi iam sepius legationcs H.,
cum per proprios nuncios tum per cognatos et aliarum terrarum
principes et affines, modo omnem oboedientiam promittendo,
modo per uaria ingenia sollicitando id a me summo conamine
cupientes efficere quo me ad uotum suum suis partibus ualeant
inclinare. Verum quia hinc inde et Romana grauitas et apostolica
mansuetudo me per mediam iusticiae uiam incedere cogit,
omnibus quibus possum modis hoc oportet intendere, quomodo
ueram a falsa iusticiam, perfectam a ficta oboedientiam iudicio
sancti Spiritus ualeam discernere et rato ordine ad finem usque
perducere. Haec uero et alia, si propitio Deo ad uos sani perueniunt,
legati mei melius quam hae litterae uiua uoce testificabuntur
et docebunt.
Audiui quidem a legato meo B. metropolim Magdeburgensem
iamdiu esse uiduatam et adhuc peruersa quorundam contentione ne
desponsari possit fuisse turbatam. His modis omnibus ex praecepto
Dei omnipotentis et sancti Petri et meo ne praeualeant resistite,
et domui Dei dignum dispensatorem per ostium introducere

Torna all'inizio