Petrarca Franciscus: Africa

Pag 265

LIBER NONUS


Participes nos esse tibi. Si gloria bello,
Nec minus ingenio constat, patiere virenti
Fronde duces vatesque simul sacra tempora cingant.
Immortale decus viror immortalis utrisque
Indicat et longe promittit tempora vite.
Hinc deus ingenii lauros amat almus Apollo,
Pyeridum solitus cithara modulante choreas
Incola Cirreo totiens duxisse sub antro.
Preterea hanc frondem rapido non fulmine vexat
Iupiter ex cuntis, talemque meretur honorem
Laurus: ab ethereo tanta est clementia rege.
Iam fame quod fulmen erit, nisi sola vetustas
Omnia prosternens? Hunc gloria nostra pavorem
Non habet, atque ideo spernentis fulmina frondis
Serta gerit sanctoque legit de stipite ramos.»
Dixerat. At Scipio subridens: «Omnia mulcent;
Sed ledis brevitate tua; et dum dulcius inter
Ista sonant, medio sitientes calle relinquis.
Ergo age! nam nullum iam litus cernitur, et sol


110




115




120




125

Torna all'inizio