Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 6r


Exemplum ab ignavia.
 
Quis vestrum est, iudices, qui non hunc adversarium meum prorsus contemnat, atque reiciat? Si ad ignaviam et secordiam suam se referre voluerit, est quidem adeo tardo atque hebeti ingenio, ut nullis studiis aut preceptoribus, quorum sibi magna copia fuit, ulla in arte aut disciplina proficere quicquam potuerit, et orat ut sibi auxilio sitis et eum sententia liberetis. Ego vero nihil aliud a vobis postulo, nisi ut hanc causam ex vita sua iudicetis.
 
Exemplum a luxuria.
 
Si antea, iudices, qualis adversarii mei vita fuit haud nobis notum extitit, nunc primum me dicente cognoscite. Multos sepe in hac civitate corruptos et infames vidi, sed certe nihil ad hunc meum adversarium, cuius vita ab ipsa usque pueritia adeo est in omni dedecore et infamia volutata, ut nemo unquam ganeo aut scurra fuerit hoc homine vulgatior ac magis infamis, qui, maximis opibus per luxuria et intemperantiam consumptis, inter lenones et meretrices abiectus, omne tempus in commestationibus et ebrietate consumit. Plura sunt qui ad huiusmodi hominis turpitudinem possem vobis referre, nisi viderem hec nimia esse.
 
Exemplum exordii quum captamus benivolentiam a persona auditorum per fortitudinem in iudicando ab eis observatam.
 
Cum vestram, iudices, in sententiis ferendis constantiam atque fortitudinem considero, nihil est, quid meorum adversariorum vim aut mineas timeam. Soleo sepe commemorare quanta virtute et animi prestantia fueritis, quotiens aliquid fuerit a vobis contra potentes homines pro hominibus miseris decernendum. Nunquam non cause mee diffidam, donec legum et equitatis defensoribus plus equum in hac nostra re publica quam iniquum valuerit.
 
Exemplum a prudentia.
 
Nihil est, iudices, quod meis rationibus diffidam, quando in mente venit apud quos homines causa mea agitur, cum enim singularem sapietiam vestram in omnibus rebus gerendis

Torna all'inizio