Nec mora, perlectis que miserat ille figuris,
Consuluit mentis triste cubile sue.
Stare pudet, properare timet, cor fluctuat intus.
Ut puer ascensum territus optat equi,
Et timet et gaudet, luit et ludit, modo sursum
Aspirat, modo se colligit inque manus.
Corporis exigui memori sub mente pudorem
Colligit et quatitur sicut arudo comes.
Tandem Siciliam gemina cum prole petentis
Obprobrium patris natus uterque tegit.
Fabarie cum prole comes descendit avite;
Illinc a multis plurima doctus abit.
Primo mane subit, vestem ferruginis instar
Induit: hic habitus signa doloris habet.
Heu heu, quanta die periuria fecit in illa,
Qua comes infelix unctus in urbe fuit!
O nova pompa doli, species nova fraudis inique,
Non dubitas nano tradere regna tuo?
Ecce vetus monstrum, nature crimen aborsum;
Ecce coronatur simia, turpis homo!
Huc ades Allecto, tristis proclamet Herinis,
Exclament Satiri: semivir ecce venit.
Ne cadat obprobrium, Lachesis sua fila moretur;
Ludibrium mundi perpetuate, dies.
Quam bene conveniunt redimito cimbala mimo!
Ne quemquam lateat, erea plectra sonant.
Et quibus auditum sors aut natura negavit,
Ut videant, alto simia fertur equo.
Altera mellifluens paradisus, dulce Panormum,
Quam male compensas dampna priora tibi!
Quam male Scariothis redimit tua festa Matheus,
Qui titulos cauta polluit arte tuos!
Pro Iove semivirum, magno pro Cesare nanum
Suscipis in sceptrum!
|
170
175
180
185
190
195
200
|