imperator vero ipse ivit ad alias partes, et tupc ratio ipsa dilata
est usque ad tempus Ottonis secundi imperatoris. qui videlicet
imperator ira motus contra Iohannem pręfatum abbatem tulit ei
abbatiam et alteri dedit. qua de causa egressus Iohannes abbas
de hoc monasterio abiit ad Azonem abbatem de Aventino suum
germanum, portans secum quędam pręcepta et aliquantas cartas
huius monasterii, inter quas erat pręceptum de cella Minionis
et apparum iamdicti libelli. Quę duo furatus est Ursus malivolus
pręsbyter qui dicebatur de Male Pascia, qui et camerarius
erat eiusdem Iohannis abbatis, atque vendidit ea prędicto
Silvestro abbati Sanctorum Cosmę et Damiani, et tulit inde
triginta libras denariorum. ad quorum exemplar fecit sibi facere
idem abbas unum falsam pręceptum quod dicebat factum fuisse
a rege Hugone. ab hoc tempore cęperunt ipsi abbates iam
securius ipsam tenere cellam usque ad tempus Ottonis tertii imperatoris
atque Hugonis huius monasterii abbatis. quam contentionem
idem imperator legaliter, cum consilio Silvestri venerabilis
papę atque consensu, necnon et Hugonis incliti marchionis,
cunctorumque iudicum Romanorum iudicio finivit, ut inferius veraci
stilo demonstrabimus. ex quo iam tempore pręfatus Hugo
|
|