Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 33


ellectum, perveni. De cuius Anselmi morte nimirum valde suspiro, quia, licet ille
fuerit mollis et dulcis suspectis meis meisque adversariis et suis proditoribus, tamen ipse
non fuit ceu Yordanus furiosus, nec immemor mei ceu Olricus. In illa enim die, in qua
ellectionem iste Anselmus archiepiscopatus suscepit, me, ut preessem suis capellanis, ellegit.
Quorum capellanorum conscilium, etsi non omnium, alienavit eum a me fere in omnibus, que
ipse operatus est. In eo enim, quod ipse festinavit ad conferendam pacem Cumanis, quando
eorum civitas ad destruendam capta fuit, michi quippe placuit. Sed cum idem archiepiscopus,
secutus conscilium quorundam capelanorum et primicerii, Petri vero Terdonensi episcopi,
contra publicum interdictum cleri et populi Mediolanensis Romam ivit, michi quidem
non sedit. Verumtamen ipse, ceu vir prudens et sapiens, cum papa Honorio et cardinalibus
ejus multa contulit, et conferendo ecclesiasticas consuetudines Ambrosiane ecclesie et honores
eius archiepiscopatus et urbis vivis et bonis rationibus defendit. Unde ipse papa huic prudenti
viro dixit: "Frater meditatus et episcopus venisti. Sed si vis frui auctoritate archiepiscopi
in temporibus meis, necesse est ut stolam suscipias a manibus meis, aut sicut ego
suscepi, ad altare sancti Petri". Hinc dominus iste Mediolanensis Ribaldum, Albensem episcopum,
adjuravit, ut sibi consuleret. Tunc Robaldus ille Albensis sic ait, quod prius sustineret
nasum suum scindi usque ad occulos, quod daret sibi conscilium, ut susciperet Rome
stolam, et ecclesie Mediolanensi prepararet hanc novam et gravissimam, quam Honorius
papa dicebat sibi imponere, mensuram. Mediolanum igitur iste Anselmus archiepiscopus
sine stolla rediit, et eundem Albensem episcopum secum reduxit. Verumtame archiepiscopalem
sedem non ascendit, donec Ubertus de Meregnano, ejus scriba, non juravit, quod
ipse dominus suum Anselmus nulli minuimento honoris ecclesie Mediolanensis consensit, et
id ipsum Albensis ille episcopus Robaldus auctoritate sua confirmavit. Deinde pontifex iste
Anselmus sedem et castella archiepiscopatus in beneplacito cleri et populi recuperavit.
53. Anselmus, in castelis habitans, intelexit, quod clerus et populus Mediolanensis
nobilem principem Conradum cum ecclesiastica pompa et civili triumpho, conveniente regi
naturali, suscepit. Cum autem clerus et populus idem de coronando rege ipso tractaret,
pontifex idem Anselmus a Leuco descendit ad Modoetiam, qui est primus locus corone regis
Ytalie. Ibique pernoctavit et conscilium redeundi ad montana suscepit. Et post trium dierum
interpositionem castelum, quod dicitur Plebia, ascendit. Ibi plures sonos sonoros de
coronando rege Conrado audivit. Et ego, non in amaritudine, ab ipso pontifice audivi, ut
citissime Mediolanum adirem, et affectum civium omnium super hujusmodi regale negotium
sibi renuntiarem. Tunc Wilfredus Aboriti e armiger eius a vespera hora dieiusque ad solis
ortum mecum et puero meo requiem non habuit; sed ad plenitudinem contionis cleri et populi,
convocatam et congregatam Mediolani, quasi in hora tertia perveni. Ubi clerus et

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio