IUDICATUM DE LISINE. 
IN nomine Domini. Anno tricesimo septimo principatus domni 
Pandulfi gloriosi principis, et duodecimo anno principatus domni 
Landolfi magni principis filio eius, mense augusto, ottava indiccione. 
Memoratorium factum a nobis Sadi, venerabili presbitero 
atque preposito monasterio Sancti Vincencii, situs supra fontem 
Vulturni fluminis mecum habentem Audoaldus advocatorem ipsius 
monasterii, de hoc quod in sacratissimo archiepiscopio Sancte Beneventane 
Sedis, ante presenciam domni Landolfi almifici archiepiscopi 
eiusdem sedis, ubi coram eo presencia residebat Ludovicus, 
et Dauferi gastaldeus atque iudex eiusdem Beneventane civitatis, 
ibique adessent Dauferi gastaldeus, et Adelmari comes, et Radelchis 
aliosque nobiles testes, adiuncximus nos in iudicio cum Falco 
filio Dardani episcopi, qui et Iohannes vocatur, commorantes de 
civitate Lisine; et dum coniuncti fuissemus, ideo ostendimus ei 
una scripcione, que est iudicato continentes inter cetera, quomodo 
presencia Maionis iudicis, qui aderant ante vestigia supradicti 
domni Pandulfi gloriosi principis, venerat domnus Paulus abbas 
ipsius monasterii, erga se habentem Iaquintum notarium advocatorem 
predicti monasterii; ex parte enim altera venerat ipse prenominatus 
Falco, adversus quem ipse supradictus domnus Paulus 
abbas cum predicto suo advocatore, ostenderat sex scripciones 
ipsius monasterii, que supradicta gloriosa potestas per ordinem relegere
  |  
  |