Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 56


non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut
dictum est; et per consequens pedes esse non possent.
10. Et quemadmodum de pedibus, dicimus et de versibus: in nullo
enim pedes et versus differre videmus nisi in situ, quia hii ante,
hii post diesim stantie nominantur. Et etiam quemadmodum de
trimetro pede, et de omnibus aliis servandum esse asserimus; et
sicut de uno eptasillabo, sic de pluribus et de pentasillabo et
omni alio dicimus.
11. Satis hinc, lector, elicere sufficienter potes qualiter
tibi carminum habituanda sit stantia habitudinemque circa
carmina considerandam videre.
 
XIII
1. Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo
secundum se modo tractantes; proprium enim eorum tractatum
in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate
intendemus.
2. In principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur.
Unum est stantia sine rithimo, in qua nulla rithimorum
habitudo actenditur; et huiusmodi stantiis usus est Arnaldus
Danielis frequentissime, velut ibi:
Se'm fos Amor de ioi donar;
et nos dicimus
Al poco giorno.
3. Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rithimum

Torna all'inizio