Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 455


aliqui, quia sunt virtuosi et intendentes commune bonum:
et alius perversus, ut cum dominantur aliqui, non
quia sunt boni, sed quia sunt divites et alios opprimentes.
Tertio possunt distingui principatus, ex eo quod in civitate
dominantur multi. communiter enim in civitatibus
Italiae dominantur multi, ut totus populus: ibi enim requiritur
consensus totius populi in statutis condendis, in potestatibus
eligendis, et etiam in potestatibus corrigendis.
licet enim semper ibi adnotetur potestas, vel dominus
aliquis, qui civitatem regat; magis tamen dominatur totus
populus, quam dominus adnotatus, eo quod totius populi
est eum eligere et corrigere, si male agat: etiam eius
totius est statuta condere, quae non licet dominium transgredi.
In tali ergo principatu, ubi dominantur multi, ut totus
populus, vel intenditur bonum commune egenorum,
mediarum personarum, et divitum, et omnium secundum
suum statum: et tunc est rectus et aequalis. et quia talis
principatus non habet nomen proprium, vocat eum Philosophus
nomine communi, et dicit ipsum esse Politiam.
Politia enim quasi idem est, quod ordinatio civitatis quantum
ad omnes principatus qui sunt in ea, et principaliter
quantum ad maximum principatum qui dominantur omnibus
aliis. Politia enim consistit maxime in ordine summi
principatus, qui est in civitate. Omnis ergo ordinatio,
civitatis Politia dici potest. principatus tamen populi si
rectus sit, eo quod non habeat commune nomen, Politia
dicitur. Nos autem talem principatum appellare possumus
gubernationem populi, si rectus sit. Sed si populus sic
dominans non intendit bonum omnium secudnum suum statum,
sed vult tyrannizare et opprimere divites, est principatus
perversus, et in graeco nomine dicitur Democratia.
Nos autem ipsum appellare possumus perversionem
populi. Patet ergo quot sunt principatus, et qui illorum
sunt boni, et qui perversi.

Torna all'inizio