in territorio Beneventano, iusta fluvium Vulturnum in locum, qui 
nominatur Samnie, unaque per voluntate et consencientem mihi 
primati monachi qui preordinati sunt in officio predicto nostri monasterio, 
concedo vobis Bernardo, et Guidolfo germanis, filiis quondam 
Liuduni, ad filiis et nepotibus vestris, ad libellario nomine, 
amodo usque in viginti novem anni completi. idest de res proprietatis 
predicti nostri monasterii; et est ipsa res in territorio 
Pinne, in locum, qui nominatur Laureto cum ipsa ecclesia Sancte 
Marie, que subiecta est de predicto nostro sancto monasterio Sancti 
Vincencii, et est ipsa res per mensura modiorum octoginta, et habet 
finis: capo fine Forca de casale et via, que pergit de Tricalio da 
Macine, et pergit in fluvio Tabe; pede et uno lato fine fluvio Tabe; 
et de alio lato fine fonte Laureti<na>, que pergit in rigo Latico, 
ipsa suprascripta res per ipse nominate finis, sicut supra legitur; 
et si amplius fuerit de ipsa res infra suprascripte finis nulla reservacione 
ad manum nostram fecimus; sed omnia et in omnibus, 
super se, vel infra se habentes in integrum concedo ego suprascripto 
Iohannes abbas, per consensum de suprascripti monachi, vobis suprascriptis 
germanibus, vel vestris heredibus, usque in suprascripti 
viginti et novem anni completi, in eo tenore laborandum, et exfructandum, 
cultandum, nam non bindendum ipsa suprascripta res 
nec donandum, neque cambiandum, neque per nullum ingenium 
in alterius potestate ad proprietatem alienandum, vel subtrahendum 
da pars nostro monasterio, nisi, ut diximus, res ipse usufruendum, 
et exfructandum debeatis ad proprietatem predicto nostro monasterio 
conservandum. tantum faciatis de ipsa fruges et fructos 
omnia q[uo]d volueritis usque in suprascripti viginti et novem anni 
completi, sine omne calumniam de suprascriptis germanibus, vel 
vestris heredibus. censum persolvere debeatis, vel dare pro ipsa 
suprascripta res per vos, aut per missos vestros mihi suprascripti 
Iohannes abbas, vel ad successoribus meis, aut ad missi, vel nostri
  |  
  |