ad pedes eius. In tuis quippe cunabulis dictum est tibi a
domino: Ascende superius et divina predestinatione semper
ascendisti de bono in melius. Nunc autem ad hoc es ascensura,
ut in manibus tuis sit orbis terrarum cura. Vult enim deus,
quo geras rei publicę sarcinam cum eo, qui regnorum regit
monarchiam. Nam in spiritu et virtute Helię parabis viam
cesari, quatenus errantes quiescant ab homine veteri. Et
sicut Helias fretus auctoritate prophetica dixit ad regem
Achab, quia non erit pluvia, nisi per verbum meum, ita, o
domina, inspirante trinitatis potentia exiet ab hore tuo similis
sententia: Vivit dominus, si erit episcopus aut marchio vel si
sublimabitur ad aliquem honorem aliquis homo, nisi per verbum
meum O laudanda pietas redemptoris, quę ancillam
suam elevare dignatur ad culmen tanti honoris. Quod ergo
ante mundi constitutionem disposuit dei providentia, nemo
debet contradicere sua negligentia. Preordinata est quippe
series omnimodę potestatis ante conspectum divinę maiestatis.
Dic ergo, o domina, sicut Maria ad angelum: Ecce ancilla
domini, fiat, michi secundum verbum tuum.
|
|