Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
GABELLUS Cisalpine Gallie fluvius in Padum cadit.
GADUS fluvius ex monte Tauro effluens in mare suscipitur
Cycladum.
GAESUS Yonie fluvius est Prieni civitati propinquus.
GAGATIS fluvius est Lycie a quo et locus cui proximus fuit
denominatus est.
GALESUS Calabrie fluvius non amplius .V. mil. passuum a
Tarento semotus.
GALBIAN fluvius est Carie haud longe ab Halicarnasso, infamis
ob malam habitantium valitudinem.
GALLUS Lycaonie fluvius est, a quo denominati sunt sacerdotes
Cybeles. Hic quidem in Sangarium terminatur. Potantes
in furorem convertit.
GANGES fluvius est Yndie pregrandis atque famosus. De
eius vero origine ambigitur apud priscos. Nam alii ex incertis
fontibus, uti Nylum, eum nasci volunt; alii ex Scythicis montibus
vasto cum fragore loci erumpere atque sese per scopulos et
aspreta locorum precipitem dare, donec in planum devenerit
et ibi quasi susceptum ab hospite in lacu quodam conquiescere
et ex eo tandem lenem mansuetumque procedere. Qui in
orientem tendens a .XVIIII. maximis atque navigabilibus fluminibus
augetur et ultimo secundum quosdam ut Nylus .VII.
hostiis Occeanum ingreditur; alii dixere novem, et tria quidam
tantum esse voluerunt. Dicitur autem Ganges a Gangaro vetustissimo
Yndie rege, ut placet aliquibus. Aliis vero placet
hunc illum esse fluvium quem vocant Sacre Lictere Phison, de
quo paulo ante pauca dicta sunt. Qui quocunque vocetur nomine
aut quotcunque exundet alveis in mare, adeo grandis est
ut ubi minus occupet latitudinis .VIII. mil. passuum pateat, ubi
plurimum centum; altitudinis nusquam minus .XX. passibus
reperitur. Adversus quem Cyrus Persarum rex quasi cepti
oblitus bellum inauditum sumpsisse fertur. Nam cum unum ex
regiis equis candore atque forma precipuum, quem fiducia
tractus transvadare persuaserat, a vortiginibus undarum circumagi
atque absorbi una cum insidente cerneret, aiunt iratum
iurasse se illum adeo extenuaturum ut qui equum atque equitem
optimum absorbisset mulieribus vix genua tingentibus vadosum
|
|