Salimbene de Adam: Cronica

Pag 717


ultra modum in quibusdam locis per montaneas partes alte
nives per V brachia et in quibusdam maiores per VI brachia.
Et duravit predicta nix per plures menses per predictum annum
et sequentem. Et fuit maxima mortalitas porcorum et aliarum
bestiarum in predictis partibus montanee propter famem, quia
non habebant aliquid quod darent predictis bestiis ad manducandum,
et coquebant eis fenum et pistabant pro porcis pascendis.
De reditu pape Gregorii decimi a Lugduno. Et de obitu eius in civitate Aretii.
Et eodem anno venit Gregorius decimus cum curia sua et
cardinalibus suis a civitate Lugdunensi in civitatem Reginam, id
est Regium, die V Decembris, in festo sancti Nicholai, et hospitatus
fuit in palatio episcopi Regini, et sequenti die recessit, quia
ibat Romam. Et infirmatus fuit in civitate Aretii et stetit ibi
infirmus multis diebus.
Anno Domini MCCLXXVI, indictione quarta, obiit supradictus
papa Gregorius decimus in civitate Aretii, que estcivitas
Tuscie; decimo die Ianuarii ultimum diem clausit in festo sancti
Pauli primi heremite.
Quod quibusdam magnas penitentias dedit ostendendo se zelatorem, et quod
quosdam versus sibi apropriavit, qui prophetice facti erant.

Iste papa circa divina fuit magnus zelator et multa disponebat
facere que, morte preventus, non potuit consummare nec
effectui mancipare. Hic deposuit quemdam episcopum, qui miserat
pro impetranda licentia, ut ad concilium non accederet;
suspicatus enim fuit papa quod propter avariciam domi remanere
vellet, ut parceret suis expensis. Hinc Rubennitis et Gaditis legitur
Moyses dixisse, Numeri 32: Numquid fratres vestri ibunt
ad pugnam, et vos hic sedebitis? Item iste papa vituperavit
fratrem Petrum de Fulconibus de Regio et a se amovit et separavit,
cum prius moraretur secum, pro eo quod congregabat

Torna all'inizio