deinceps vicarios, sed aut hunc exclusis illis aut illos
hoc excluso? Et pontifices Romanos appellat vicarios
Petri , quasi vel vivat Petrus vel minori dignitate sint
ceteri, quam Petrus fuit. 42 Nonne et illud barbarum
est: a nobis nostroque imperio , quasi imperium habeat
animum concedendi et potestatem? Nec fuit contentus
dicere optineant , nisi etiam diceret concessam , cum satis
alterum esset. Et illud firmos patronos : perquam
elegans est. Scilicet firmos vult, ne pecunia corrumpantur
aut metu labantur. Et illud terrena imperialis
potentia : duo adiectiva sine copula. Et illud veneranter
honorare , et illud nostre imperialis serenitatis mansuetudo !
Lactantianam eloquentiam redolet cum de
potentia. agatur imperii, serenitatem nominare et
mansuetudinem , non amplitudinem et maiestatem.
Quod etiam tumida superbia inflatum est, ut in illo
quoque gloriose exaltari per gloriam et potestatem et
dignitatem et vigorem et honoreficentiam imperialem,
quod ex Apocalypsi sumptum videtur, ubi dicitur:
«Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem
et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem
et benedictionem». Frequenter, ut posterius liquebit,
titulos Dei sibi arrogare fingitur Constantinus et
imitari velle sermonem sacre scripture, quem nunquam
legerat.
XIV. 43 Atque decernentes sancimus, ut principatum
teneat tam super quatuor sedes, Alexandrinam.
Antiochenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam,
quam etiam super omnes in universo orbe terrarum
Dei ecclesias. Etiam pontifex, qui per tempora ipsius
sacrosancte Romane ecclesie extiterit, celsior et
princeps cunctis sacerdotibus et totius mundi existat, et
eius iudicio, que ad cultum Dei et fidem christianorum
|
|