: Formularium florentinum artis notariae

112


Florentino, eidem defendere et expedire promisit, et non
contra hec aliquid datum vel factum habere nec facere
in futurum, set ita observare et non removere, nec
contra venire, per se vel per alium, aliqua occasione
iuris vel facti. Si autem datum vel factura est, vel apparuerit,
quod contra hec sit, et, ut dictum est, non defen[di]derit,
aut contra venire vel molestare aut litigare
presu[m]pserit, et omnia vel singula non observaverit,
promisit tunc, nomine pene, dare eidem libras tot pisanas,
et omne dampnum et expensas resarcire, et post hec
firma perdurent ex pacto, sub ypotheca rerum suarum,
renumtians et cetera; qui etiam iuravit ita observare et
cetera, ut supra; eodem modo quis potest facere in
venditione facta a patre, fratre vel alia persona de
re sua.
DE VENDITIONE FACTA AD PACTUM VEL SUB PACTO.
In Dei nomine amen. Talis, iure tali, vendidit et concessit
tali talem rem positam loco tali, et ponantur
fines, pro tali pretio et cetera, ut supra in forma contractus
venditionis, pacto tamen tali apposito et hoc
modo in agendo et contraendo in totum [inter] eos,
quod, si ipse I. venditor, vel eius heredes, solverint et
reddiderint eidem emptori, vel eius heredibus, predictum
pretium tali termino eo soluto, et habita et recepta
recolta illius anni ab emptore vel eius heredibus,
predicta terra et res sit inempta et revertatur ad
predictum venditorem, vel eius heredes, et debeant et
teneantur, ipse emptor et eius heredes, hanc cartam ei
reddere vel eius heredibus, et facere inde venditionem
et datium et finem et concessionem, sine defensione facienda,
nisi tantum pro suo dato et facto, cum personis
necessariis, dicto eius sapientis, sine aliis expensis. Alioquin:
[omnia] firma et stabilia permaneant semper, vel,
quod melius est, fiat carta venditionis, iure, sine pacto,
et postmodum fiat scriptura pacti hoc modo.

Torna all'inizio