Piscariensi, et acquisita in tempore
venerabilis Abbatis Widonis. Nomina quorum
videlicet dantium, atque datorum videlicet
posssessionum scripta sunt, et habentur in
chartulis ad notitiam posterorum.
1030.
Quidam Presbyter, Ursus nomine, aedificaverat
Ecclesiam in honore Sanctae Mariae, in
loco, qui Fasanaria appellatur, ibique posuerat
Abbatissam nomine Giburgam, quae praeerat
Congregationi Monachorum. In millesimo trigentesimo
Dominicae Incarnationis anno illam
divino ammonitus instinctu subdidit Monasterio
Sancti Clementis per manum Domini Widonis
Abbatis, cum tenementis et pertinentiis suis,
in locis et vocabulis, videlicet Casule, Mauro,
Porcari, Lecto, Sancto Apollinari, Mortula,
terra quidem sexcentorum modiorum,
sicut in charta, quae est exinde facta, legitur.
1031.
In millesimo trigesimo primo anno ab Incarnatione
Domini acquisivit Domnus Wido venerabilis
Abbas in Comitatu Marsicano quandam
Ecclesiam, in honore Beati Clementis constructam
et dedicatam, in loco, nomine Callucu,
cum omnibus pertinentiis suis, donantibus
eam quibusdam viris Mainardo, et Alberto
germanis pro animarum suarum redemptione:
Cui Ecclesiae ad honorem Monasterii
Piscariensis per manus ejusdem Abbatis augmentatae
sunt plurimae possessiones a quibusdam
fidelibus viris ipsius Comitatus, videlicet
Dodone, Ponzone, Goffredo, Actone, Alberto,
Francone, Mainardo, Majo, per loca
et vocabula, videlicet Aniu, Pede de Monte,
Cretario, Petre late, Curiano, et valle de
Ortuccle, sicut tradunt chartulae, quae inde
scriptae habentur in Piscariensi Monasterio cum
aliis reconditae.
1032.
Praeterea in fundo Teatino est quidam locus,
qui dicitur Oligetum, in quo a quibusdam viris,
videlicet Joanne, Gifone, Aifretlo, Majo,
Petro, Benedicto, et ceteris eorum consortibus,
fundata est Ecclesia vocabulo Sancti
Silvestri: quam Ecclesiam communiter omnes
pro remedio animarum suarum tradiderunt,
et concesserunt: ad proprietatem Monasterio
Sancti Clementis, cum omnibus rebus, et possessionibus
suis. Et in anno Domini millesimo
trigesimo secundo ipsam donationem chartula
confirmant in manibus Domini Widonis Abbatis
devotissime obtulerunt.
1033.
Per idem tempus vir Domini Wido Abbas
tam pro sua religione, quam pro gloriosi Imperatoris
Chuonradi timore, florebat pace et
quiete in Domino, sed ei diabolus invidens
quosdam nefarios suae crudelitatis ministros,
videlicet habitatores Sancti Valentini contra eundem
Sanctum Virum armavit, et campum,
qui proprie proprius Beati Clementis erat, et ad
jus ejusdem Ecclesiae pertinebat, invadere fecit;
unde saepissime vir summae mansuetudinis
angustiatus Baronum turmam, et indigenarum
aggregavit, quorum testimonio cum praefati
nequissimi acquiescere nollent, tandem sententia
prolata judicio quod ipsi denegabant,
et isti affirmare volebant, pugna terminari
judicavit, ut qui victus esset campum amitteret,
et de ceteris minus credulus appareret.
Hanc enim rationem Valentiniani videbantur
habere, quia Piscaria antiquos cursus nota
|
|