reprobos cruciat lumen haberet, non dixisset Dominus: 		  c.75v.b  
‘Ligate ei manus et pedes et eum mictite in tenebras 
exteriores’"  . Et subdit: "  Flamma illa comburit, 
sed nequaquam tenebras discutit"  . Et iterum sibdit: 
"  Quamvis ignis ille ad solacium non luceat, tamen, ut 
magis torqueat, ad aliquid lucet"  . Et iterum subdit: "  Flamma 
Gehenne non lucet reprobis ad consolacionis graciam, 
sed ad penam"  . Lucet enim ut videantur reprobi 
in Inferno, confundantur et magis doleant; nec aliter 
dives potuisset videre Lazarum"  . Require eciam sequens 
capitulum. Dixit eciam Lactancius de eodem 
in VII li. de Beata Vita: "  Sempiternus // ignis multum 
a nostro divisus est; nam, si noster alicuius materie 
fomite non alatur, extinguitur. At ille divinitus per se 
ipsum semper vivit nec habet admistum fumum, sed 
est liquidus et in modum aque fluidus. Hic ipse ignis 
eadem vi purgabit iustos et cremabit impios. Quantum 
tamen consumet de corporibus, tantum reponet semper, 
sic ipse eternus eternum sibi pabulum ministrabit.- Require 
in eodem li. c. II- Quod quidem poete transferunt
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |