reperiri. Etenim ut huiusce rei clarior fiat forma propositi, humanitas,
qua homo est homo, posset perfectissima dici, quia est et totum esse sui
individui, nullum enim esse individuum habet nisi hoc sortiatur a specie,
et tota esse quia ex omnibus suis partibus substantialibus constat, nullas
enim <habet> partes nisi substantiales. Sed quia suum perfectissimum in
tempore cepit, perfectissimum esse desivit. Sane integra non est, quia res
universalis et forma similitudinis est. Integritatem enim veri generis
sola singularitas, cui nil accidens adsit vel insit, custodit. Plena denique
non est, quia non in se et ex se et de se stat, sed ab alio est.
Divinitas autem et in tota divinitas est, quia nichil in ea excogitari potest
nisi divinitas, et perfectissima est sine tempore, et integra est essentiva
singularitate, et plena de se ipsa idemtitate. Sed humanitas non est tota
humanitas. Multa quidem sunt in humanitate, que non sunt humanitas.
Nam ibi est genus et differentia, nullum quorum est humanitas.
Abhinc fidem supra positam de divinis nominationibus repetit
sanctus Dionisius, quia repetitio confirmatio est. Ait enim: et omnes eas,
divinas nominationes videlicet, verum et indubitabile est ab eloquiis
divinis non modo laudari, verum etiam laudando reponi in toto, omni
universalitati universaliter preminenti, scilicet in toto, omnis et perfecte
divinitatis, et hoc impartibiliter absolute inobservate. Generalem regulam
prestruit, quia omnes divine nominationes in toto divinitatis reponuntur.
Est autem divinas nominationes in toto divinitatis reponi, de omni
divinitate quo[d]libet eorum predicamentorum dici. Que divinitas omni
universalitati universaliter preminet, quia non est ulla universalitas nec
universitas cuiuscumque fuerit excellentie que ad hanc sua comprehensione
possit contingere. Cum enim universitas seu universalitas comprehensivum
existat, hec sancta divinitas omnem comprehensionem evadens,
eius sola et inter omnes singularitates solitaria singularitas conscia
est. Divinitas igitur sua singularitate congaudet nec ulla universalitas
eius singulare vel intueri licebit. Denique universalitates vel universitates
alie sunt eorum que sunt, alie quibus sunt. Et ea que sunt in subsistentibus,
hoc est in corporibus et spiritibus, ea vero quibus sunt in subsistentiis
generalibus vel specialibus vel differentialibus considerantur, vel
in omni universitate notata per omnes vel per quicquid. Horum preterea
universalium vel harum universitatum, alie sunt naturales, alie morales,
|
|