Salimbene de Adam: Cronica

Pag 353


Quod frater Petrus voluit se defendere cum tergiversatione et opponendo
Scripturam Scripture.
Quod Balaam merito a Deo fuit contemptus, et propter multiloquium, et
propter misterium.

Audiens omnia ista frater Petrus dixit: «Apostolus in secunda
ad Timotheum III dicit quod omnis scriptura divinitus inspirata
utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum
in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum
instructus
». Cui frater Hugo dixit: «Consentio quod verum dicis.
Sed quare dicis hoc, quero».
Respondit frater Petrus: «Quia Apostolus dicit: Omnis scriptura
divinitus inspirata
. Balaam vero, cuius Scripturam introduxisti,
magus et ariolus fuit, quem etiam constat gladio filiorum
Israel iugulatum, ut habetur Iosue XIII: Et Balaam filium Beor
ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis
. Idem
habetur Numeri XXXI. Sed et Dominus omnium despexit eum
et contempsit, quando contra servum suum Iob insurrexit, dicens,
Iob XXXVIII: Quis est iste involvens sententias sermonibus
imperitis?
». Cui frater Ugo respondit: «Licet Balaam fuerit
malus homo, tamen verba eius fuerunt divinitus inspirata. Unde
de se ipso dicit, Numeri XXIII: Dixit Balaam filius Beor, dixit
homo, cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum Dei, qui
novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt
. Quod autem
in Iob dicis eum a Deo esse contemptum, hoc ideo factum fuit,
non quin bona verba diceret, sed quia iunior erat respectu illorum
qui eum audiebant, et quia contra Scripturam faciebat et multa
dicebat nec finem faciebat nec ad loquendum alii locum dabat
nec etiam ipsi Deo. De primo habetur, Iob XXXII: Iunior
sum tempore, vos autem antiquiores
. Ideo debebat scire quod in
antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
, ut habetur
Iob XII. De aliis habetur, Eccli. XXXII: Adolescens, loquere in
tua causa vix
, cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat

Torna all'inizio