Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 152


Eodem mense Iulii mons Iscle subuersus est, et operuit in casalibus sub eo degentes
fere septingentos homines inter uiros et mulieres.
Mense Augusti Marius Rapistrus cessit officio iustitiariatus, et Stephanus de Anglone
et Pandulfus de Aquino substituti sunt illi de mandato ducis Spoleti. Qui de Apulia Introducum
uadit, et omnes de Regno solicitat infeudatos ut ad eum uadant cum exfortio
suo ad dominorum Popliti rebellium confusionem, qui se contra Imperatorem in Capitinnano
receperant. Interea imperialis exercitus capit turrem de Renaria, et terram quamdam
de nouo contra Imperatore firmatam, quam totam destruxerunt. Raynaldus dux Spoleti
cum imperiali gente dominos Popliti in Capitinnano obsidet; qui cum se non tenere possent,
accepta ab eo securitate de personis et rebus suis, se apud Reate contulerunt. Tunc dux
ipse Marchiam intrat, ac Bertholdus frater eius circa Nursie prouinciam remanet. Qui
castrum quoddam, quod Brusa dicitur, sibi rebelle destruxit, eiusque incolas penis addixit
uariis et tormentis; et Sarracenorum traditos potestati, quos secum de Apulia duxerat, in
ipsis, cruciatibus exalare coegit.
Gregorius papa in ducem ipsum, pro eo quod Marchiam intrauerat et ammonitus sepius,
ut ipsam exiens in pace dimitteret et hoc ipse dux facere noluit, excommunicationis sententiam
promulgauit, eiusdem excommunicationis innodans uinculo omnes sequaces illius.
Cumque nec sic reuocare posset eundem, uim ui repellere licitum putans, ad Marchie defensionem,
que ecclesie suberat, materiali gladio nisus est contra ipsum, qui iam pro parte
Marchiam ad opus Imperii ceperat occupare; et tunc Iohannem quondam Iherosolimitanum
regem; et Iohannem de Columpna cardinalem, cum copioso militari et pedestri exercitu dirigit
contra eum. At cum nec sic dux ipse desisteret ab inceptis, arbitratus est ipse papa contra
Regni filios acies dirigere bellatorum, ut Regni statu et pacis quiete turbata, quod dux ipse
uoluntarius noluit, sic facere cogeretur inuitus, et Marchiam dimitteret, quam usque Maceratam
Cesaris imperio subiugarat. Nam collectis undique Campanie ac maritime uiribus,
congregauit exercitum, cui quemdam Pandulfum de Anagnia capellanum suum, qui legationis

Torna all'inizio