Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 53


“lang” longam, “bart” barbam significat. Wotan sane, quem adiecta littera Godan
dixerunt, ipse est qui apud Romanos Mercurius dicitur et ab universis Germaniae gentibus
ut deus adoratur; qui non circa haec tempora, sed longe anterius, nec in Germania,
sed in Graecia fuisse perhibetur.
10. Winnili igitur, qui et Langobardi, commisso cum Wandalis proelio, acriter,
utpote pro libertatis gloria, decertantes, victoriam capiunt. Qui magnam postmodum famis penuriam in eadem Scoringa provincia perpessi, valde animo consternati sunt.
11. De qua egredientes, dum in Mauringam transire disponerent, Assipitti
eorum iter impediunt, denegantes eis omnimodis per suos terminos transitum. Porro
Langobardi cum magnas hostium copias cernerent neque cum eis ob paucitatem exercitus
congredi auderent, dumque quid agere deberent decernerent, tandem necessitas
consilium repperit. Simulant, se in castris suis habere cynocephalos, id est canini capitis
homines. Divulgant apud hostes, hos pertinaciter bella gerere, humanum sanguinem
bibere et, si hostem adsequi non possint, proprium potare cruorem. Utque huic adsertioni
fidem facerent, ampliant tentoria plurimosque in castris ignes accendunt. His hostes
auditis visisque creduli effecti, bellum quod minabantur iam temptare non audent.
12. Habebant tamen apud se virum fortissimum, de cuius fidebant viribus, posse
se procul dubio optinere quod vellent. Hunc solum pro omnibus pugnaturum obiciunt.
Mandant Langobardis, unum quem vellent suorum mitterent, qui cum eo ad singulare
certamen exiret, ea videlicet conditione, ut, si suus bellator victoriam caperet, Langobardi
itinere quo venerant abirent; sin vero superaretur ab altero, tunc se Langobardis
transitum per fines proprios non vetituros. Cumque Langobardi, quem e suis potius
adversus virum bellicosissimum mitterent, ambigerent, quidam ex servili conditione
sponte se optulit, promittit se provocanti hosti congressurum, ea ratione, ut, si de
hoste victoriam caperet, a se suaque progenie servitutis naevum auferrent. Quid plura?

Torna all'inizio