iuvaminis, qua in vos sperantes erigitis, misericorditer apponatis, adicientes de gratia, quod oratio
non presumit.
VII 127
Audemus apud conscientiam vestram .., latorem presentium, tamquam clare conscientie hominem
commendare, cum satis eum merita et vita commendent. Ostendat ergo, quesumus, vestra bonitas
benevolentiam illam sibi, quam semper bonis ostendere consuevit, quia et Deo inde placebitis et
ecclesie, ad quam vocatur, beneficium facietis.
VII 128
Illius vos amicitie habeo, ut quodammodo post mortem amicos vivere vobis credam. Ne igitur domini
Capuani memoriam affectui vestro sepultura subtraxisse credatur, efficacis favoris auxilio, si
placet, ostendite, quod vivat patruus in bepote, qui se imperiali conspectui representat. Preterea non
decet nec expedit, ut illos dumtaxat prosequamur amicos, quos fortuna conducit. Unde nos ipsi pro
eo preces adicimus, obligari volentes in ipso, si tamen aliquid remanserit in nobis, quod non sit
vobis annexum obligationis titulo speciali.
VII 129
Dominum G. consanguinitate contingimus et specialis amicitie brachiis amplexamur. Unde ipsum
et suos speciali vobis recommendamus affectu rogantes, quatenus, si placet, ostendatis in ipsis, quod
apud vos preces nostre gratiam exauditionis inveniant et spes, quam de intercessoris suffragio conceperunt,
sperato non frustretur effectu. Et quidem satis probabili presumptione tenemus, quod
manus ad ipsorum non extendetis iniuriam nec patiemini, quantum officii vestri possibilitas poterit,
contra iustitiam eorum iura turbari.
VII 130
Rogamus universitatem vestram, ut G., latori presentium, famulo nostro, in negotio, pro quo ipsum
mittimus, detis auxilium et consilium opportunum, prout videritis expedire, ut vobis teneamur
grata vicissitudine respondere.
|
|