Si morabar in legendo,
stimulabas me dicendo:
«Vade magis operari,
unde possis substentari».
Si volebam laborare,
tu monebas me pausare,
ne corpus debilitarem,
si laboribus instarem.
Si nolebam litigare,
sic temptabas animare:
«Omnibus despectus eris,
si tu cuncta patieris».
Si dormire vellem parum,
tu vocabas me ignarum,
quoniam cito lippirem,
abundanter ni dormirem.
Si volebam parcus esse,
dicebas: «Non est necesse,
quia, si dispensas parum,
multi dicent te avarum».
Si volebam esse largus,
tu dicebas: «Esto parcus,
quia cito dilabuntur
que de longe conquiruntur».
Toto corde te refuto
nec sententiam commuto,
cum sis tota plena sorde,
te refuto toto corde.
Ergo, vita, res inepta,
solis fatuis accepta,
mortem volo plus subire
tibi, vita, quam servire.
|
|