4. Praeterea, pars non ponitur in numerum contra totum. Sed corpus nostri
pars est. Ergo non debet poni aliud diligibile corpus nostrum quam nos ipsi.
5. Praeterea, proximum debemus diligere sicut nos. Sed non ponitur aliud diligibile
proximus et corpus proximi. Ergo non debet poni aliud diligibile nos ipsi
et corpus nostrum.
SED CONTRA, Eph. 5, viri debent diligere uxores suas sicut corpora. Sed uxores
debent diligere ex caritate. Ergo et corpora.
Praeterea, omne beatificabile est ex caritate diligendum. Sed corpus nostrum
est beatificabile. Ergo est diligendum ex caritate.
Solutio
Respondeo dicendum, quod corpus nostrum est unum de quatuor quae sunt ex
caritate diligenda. Dilectio enim caritatis habet pro fundamento communicationem
beatae vitae principaliter ut ex dictis patet, et vitae gratiae secundum quod
ordinatur ad ipsam. Haec autem vita tripliciter habet relationem ad habentem
caritatem. Est enim uno modo in aliquo sicut in principio diffundente vitam
istam in aliis, et sic est in Deo. Est etiam in ipso amante sicut in participante
vitam istam: et hoc dupliciter; quia secundum animam principaliter, et per
quamdam redundantiam secundum corpus. Est etiam in aliis sicut comparticipantibus;
et sic est in proximo. Et ideo quatuor sunt ex caritate diligenda, scilicet
Deus, proximus, nos, et corpus nostrum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas non refugit communicationem corporis
secundum quod est capax gloriae, sed secundum quod est subiectum miseriae,
quae impedit ad gloriam.
Ad secundum dicendum, quod hominem diligere seipsum secundum exteriorem
naturam in his quae repugnant rationi, est vituperabile; sed in his in quibus
natura exterior interiori concordat, est laudabile.
Ad tertium dicendum, quod quamvis corpus non fruatur Deo immediate, tamen
ex anima fruente erit quaedam redundantia gloriae in corpus.
Ad quartum dicendum, quod unusquisque homo proprie dicitur esse id quod est
nobilissimum in eo, ut dicit Philosophus. Unde dilectio sui ipsius
intelligitur quantum ad ea quae ad animam pertinent; et ideo dilectio corporis
dividitur contra dilectionem sui ipsius, non sicut pars contra totum, sed sicut
pars contra partem.
Ad quintum dicendum, quod corpus proximi et anima in eadem relatione se
habent ad habentem caritatem respectu beatae vitae, scilicet ut simul participans;
et ideo non distinguitur diversum diligibile penes animam et corpus proximi.
|
|