Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 238


quod respicit communitatem domini et servi; vel quam
de regimine paternali, quod respicit communitatem patris
et filii. In determinando autem de regimine coniugali,
hunc tenebimus ordinem: quia primo dicemus, quale sit
ipsum coniugium, et quales uxores, cives, et maxime
reges et principes deceat sumere. Deinde ostendemus,
qualiter viri suas uxores regere debeant et ad quas virtutes,
et ad quae opera eas debeant ordinare. In ostendendo
quidem quale sit ipsum coniugium, primo declarandum
occurrit, coniugium esse aliquid secundum naturam, et
quod homo naturaliter est animal coniugale. Sciendum
ergo quod Philosophus 8. Ethic. volens ostendere qualis
amicitia sit viri ad uxorem, probat amicitiam illam esse
secundum naturam: adducens triplicem rationem quod
homo sit naturaliter animal coniugale. Prima ratio sumitur
ex parte societatis humanae. Secunda ex parte procreationis
prolis. Tertia ex parte operum. Probabatur
enim in primo capitulo huius secundi libri, hominem esse
naturaliter animal sociale et communicativum. Communitas
autem in vita humana (ut supra tangebatur) ad
quadruplex genus reducitur: quia quaedam est communitas
domus, quaedam vici, quaedam civitatis, quaedam regni.
Omnes autem hae communitates praesupponunt communitatem
domesticam. Cum ergo domus sit prior vico,
civitate, et regno: homo naturaliter magis est animal domesticum,
quam civile: et communitas domus magis
videtur esse naturalis ipsi homini, quam comunitas vici,
civitatis, et regni. Nam si considerentur ea, ad quae ordinatur
communitas domestica, non videtur habere dubium,
quin communitas domus magis sit naturalis homini, quam
vici, civitatis, et regni. Ordinatur enim domus ad nutritionem,
quae maxime est necessaria individuo, et quae maxime
expedit bono proprio: ordinatur etiam ad generationem,
quae maxime expedit conservationi speciei, et
bono communi. Vicus autem, civitas, et regnum non sic

Torna all'inizio