Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1846


DELPHICUS mons inter Hystriam et Mentoriam esse fertur,
cuius in culmine existentes aiunt ex longinquo navigia venientia
cernere.
DICTEUS Crete insule mons est a Dictea nympha que in eo
colebatur dictus, qui quidem adeo in verticibus albet ut a navigantibus
nubes quam vertices potius existimentur. In hoc
aiunt Iovem, quem deum stolidi arbitrabantur, absconditum a
matre et a Curetis nutritum.
DIMASTUS mons est in Micono insula.
DINDIMUS mons est Frigie in quo Galli sacerdotes Cybeles
et sacra Matris deum celebrare et se abscindere
consueverant.
DINARETE promontorium insule Cypri.
DIOMEDES promontorium in Dalmatia est.
DIPTAMON Crete insule mons est abundans diptamo herba,
a quo et ipsa nomen sortita est.
DODONA Chaonie mons in quo et silva eiusdem nominis,
et in ea olim fuere quercus e quibus columbe consueverant responsa
dare querentibus.
DOLOROSUS mons in Anglia est.
DREPANTINUM promontorium est Sycilie.
DYRRACHIUM Epyri mons est, ubi castrum est quod Petra
dicitur.
DURISCOS promontorium est Attice regionis.
 
EBBITEI montes sunt apud Bathimos ad Occeanum
meridionale.
EBRON mons Palestinorum est haud longe a Gaza Syrie civitate,
cuius in verticem olim Sanson noctu Gaze ab hostibus inclusus
portas vectesque detulit.
EDON mons est Thracie.
EFFRAIM Iudee mons est in quo olim Sicem Fugitivorum civitas
fuit.
EGIALEUS Attice regionis mons est.
ELATUS nobilis Cephalanie mons est.
ELEOMNE mons est Macedonie.

Torna all'inizio